Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex uirginibus sociis sacraque caterua,
compellabat et has tristis Latonia uoces
ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla,535
o uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae
uenit amor subitaque animum dulcedine mouit.
pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas
Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe,540
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque uocauit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
solorum nemorum: tela undique saeua premebant545
et circumfuso uolitabant milite Volsci.
ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
tardatur caroque oneri timet. omnia secum550
uersanti subito uix haec sententia sedit:
telum immane manu ualida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et siluestri subere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae;555
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: