Nec iam fāma malī tantī, sed certior auctor510
advolāt Aenēae tenuī discrīmine lētī
esse suōs, tempus versīs succurrere Teucrīs.
Proxima quaeque metit gladiō lātumque per agmen
ārdēns līmitem agit ferrō, tē, Turne, superbum
caede novā quaerēns. Pallās, Euander, in ipsīs515
omnia sunt oculīs, mēnsae quās advena prīmās
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmōne creātōs
quattuor hīc iuvenēs, totidem quōs ēducat Ūfēns,
vīventīs rapit, īnferiās quōs immolet umbrīs
captīvōque rogī perfundat sanguine flammās.520
Inde Magō procul īnfēnsam contenderat hastam:
ille astū subit, at tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectēns effātur tālia supplex:
'Per patriōs Mānīs et spēs surgentis Iūlī
tē precor, hanc animam servēs gnātōque patrīque.525
Est domus alta, iacent penitus dēfossa talenta
caelātī argentī, sunt aurī pondera factī
īnfectīque mihī. Nōn hīc victōria Teucrum
vertitur aut anima ūna dabit discrīmina tanta.'
Dīxerat. Aenēās contrā cui tālia reddit:530
'Argentī atque aurī memorās quae multa talenta
gnātīs parce tuīs. Bellī commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perēmptō.
Hōc patris Anchīsae Mānēs, hōc sentit Iūlus.'
Sīc fātus galeam laevā tenet atque reflexā535
cervīce ōrantis capulō tenus applicat ēnsem.
Nec procul Haemonidēs, Phoebī Triviaeque sacerdōs,
īnfula cui sacrā redimībat tempora vittā,
tōtus conlūcēns veste atque īnsīgnibus albīs.
quem congressus agit campō, lāpsumque superstāns540
immolat ingentīque umbrā tegit, arma Serestus
lēcta refert umerīs tibi, rēx Grādīve, tropaeum.