Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et uenientis pellere terra.
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
'quod uotis optastis adest, perfringere dextra.
in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto280
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
dum trepidi egressisque labant uestigia prima.
audentis Fortuna iuuat.'
haec ait, et secum uersat quos ducere contra285
uel quibus obsessos possit concredere muros.