Ferrum exercēbant vāstō Cyclōpes in antrō,
Brontēsque Steropēsque et nūdus membra Pyragmōn.425
Hīs īnfōrmātum manibus iam parte polītā
fulmen erat, tōtō genitor quae plūrima caelō
dēicit in terrās, pars imperfecta manēbat.
Trīs imbris tortī radiōs, trīs nūbis aquōsae
addiderant, rutulī trīs īgnis et ālitis Austrī.430
fulgōrēs nunc terrificōs sonitumque metumque
miscēbant operī flammīsque sequācibus īrās.
Parte aliā Martī currumque rotāsque volucrīs
īnstābant, quibus ille virōs, quibus excitat urbēs;
aegidaque horriferam, turbātae Palladis arma,435
certātim squāmīs serpentum aurōque polībant
cōnexōsque anguīs ipsamque in pectore dīvae
Gorgona dēsectō vertentem lūmina collō.
'Tollite cūncta' inquit 'coeptōsque auferte labōrēs,
Aetnaeī Cyclōpes, et hūc advertite mentem:440
arma ācrī facienda virō. Nunc vīribus ūsus,
nunc manibus rapidīs, omnī nunc arte magistrā.
Praecipitāte morās.' Nec plūra effātus, at illī
ōcius incubuēre omnēs pariterque labōrem
sortītī. Fluit aes rīvīs aurīque metallum445
vulnificusque chalybs vāstā fornāce liquēscit.
Ingentem clipeum īnfōrmant, ūnum omnia contrā
tēla Latīnōrum, septēnōsque orbibus orbīs
impediunt. Aliī ventōsīs follibus aurās
accipiunt redduntque, aliī strīdentia tingunt450
aera lacū; gemit impositīs incūdibus antrum;
Illī inter sēsē multā vī bracchia tollunt
in numerum, versantque tenācī forcipe massam.