Intereā classem vēlīs aptāre iubēbat
Anchīsēs, fieret ventō mora nē qua ferentī.
Quem Phoebī interpres multō compellat honōre:
'Coniugiō, Anchīsā, Veneris dignāte superbō,475
cūra deum, bis Pergameīs ērepte ruīnīs,
ecce tibi Ausoniae tellūs: hanc arripe vēlīs.
Et tamen hanc pelagō praeterlābāre necesse est:
Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollō.
Vāde,' ait 'ō fēlīx nātī pietāte. Quid ultrā480
prōvehor et fandō surgentīs dēmoror Austrōs?'
Nec minus Andromachē dīgressū maesta suprēmō
fert pictūrātās aurī subtēmine vestīs
et Phrygiam Ascaniō chlamydem (nec cēdit honōre)
textilibusque onerat dōnīs, ac tālia fātur:485
'Accipe et haec, manuum tibi quae monimenta meārum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amōrem,
coniugis Hectoreae. Cape dōna extrēma tuōrum,
ō mihi sōla meī super Astyanactis imāgō.
Sīc oculōs, sīc ille manūs, sīc ōra ferēbat;490
et nunc aequālī tēcum pūbēsceret aevō.'
Hōs ego dīgrediēns lacrimīs adfābar obortīs:
'Vīvite fēlīcēs, quibus est fortūna perācta
iam sua: nōs alia ex aliīs in fāta vocāmur.
Vōbīs parta quiēs: nūllum maris aequor arandum,495
arva neque Ausoniae semper cēdentia retrō
quaerenda. Effigiem Xanthī Trōiamque vidētis
quam vestrae fēcēre manūs, meliōribus, optō,
auspiciīs, et quae fuerit minus obvia Grāīs.
Sī quandō Thybrim vīcīnaque Thybridis arva500
intrārō gentīque meae data moenia cernam,
cognātās urbēs ōlim populōsque propinquōs,
Ēpīrō Hesperiam (quibus īdem Dardanus auctor
atque īdem cāsūs), ūnam faciēmus utramque
Trōiam animīs: maneat nostrōs ea cūra nepōtēs.'505