Tālia perstābat memorāns fīxusque manēbat.650
Nōs contrā effūsī lacrimīs coniūnxque Creǖsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
cūncta pater fātōque urgentī incumbere vellet.
Abnegat inceptōque et sēdibus haeret in īsdem.
Rūrsus in arma feror mortemque miserrimus optō.655
nam quod cōnsilium aut quae iam fortūna dabātur?
'Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relictō
spērāstī tantumque nefās patriō excidit ōre?
Sī nihil ex tantā superīs placet urbe relinquī,
et sedet hoc animō peritūraeque addere Trōiae660
tēque tuōsque iuvat, patet istī iānua lētō,
iamque aderit multō Priamī dē sanguine Pyrrhus,
nātum ante ōra patris, patrem quī obtruncat ad ārās.
Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignīs
ēripis, ut mediīs hostem in penetrālibus utque665
Ascanium patremque meum iūxtāque Creǖsam
alterum in alterius mactātōs sanguine cernam?
Arma, virī, ferte arma; vocat lūx ultima victōs.
Reddite mē Danaīs; sinite īnstaurāta revīsam
proelia. Numquam omnēs hodiē moriēmur inultī.'670