[1] Rēgnāvit autem Osvald chrīstiānissimus rēx Nordanhymbrōrum VIIII annōs, adnumerātō etiam illō, quem et fērālis impietās rēgis Brettonum, et apostasia dēmēns rēgum Anglōrum dētestābilem fēcerat. [2] Siquidem, ut suprā docuimus, ūnanimō omnium cōnsēnsū firmātum est, ut nōmen et memoria apostatārum dē catalogō rēgum Chrīstiānōrum prōrsus abolērī dēbēret, neque aliquis rēgnō eōrum annus adnotārī. [3] Quō conplētō annōrum curriculō occīsus est, commissō gravī proeliō, ab eādem pāgānā gente pāgānōque rēge Merciōrum, ā quō et prodecessor eius Aedvīnī peremtus fuerat, in locō, quī lingua Anglōrum nuncupātur Maserfelth, annō aetātis suae XXXVIII, diē quīntō mēnsis Augustī.

[4] Cuius quanta fidēs in Deum, quae dēvōtiō mentis fuerit, etiam post mortem virtūtum mīrāculīs clāruit. [5] Namque in locō, ubi prō patriā dīmicāns ā pāgānīs interfectus est, usque hodiē sānitātēs īnfirmōrum et hominum et pecorum celebrārī nōn dēsinunt. [6] Unde contigit, ut pulverem ipsum, ubi corpus eius in terram conruit, multī auferentēs et in aquam mittentēs suīs per haec īnfirmīs multum commodī adferrent. [7] Quī vidēlicet mōs adeō incrēbruit, ut paulātim ablāta exinde terrā fossam ad mēnsūram statūrae virīlis altam reddiderit. [8] Nec mīrandum in locō mortis illīus īnfirmōs sānārī, quī semper, dum vīveret, īnfirmīs et pauperibus cōnsulere, elimosynās dare, opem ferre nōn cessābat. [9] Et multa quidem in locō illō vel dē pulvere locī illīus facta virtūtum mīrācula nārrantur; sed nōs duo tantum, quae ā maiōribus audīvimus, referre satis dūximus.

[10] Nōn multō post interfectiōnem eius exāctō tempore, contigit, ut quīdam equō sedēns iter iuxtā locum ageret illum; cuius equus subitō lassēscere, cōnsistere, caput in terram dēclīnāre, spūmās ex ōre dēmittere, et, augēscente dolōre nimiō, in terram coepit ruere. [11] Dēsiluit eques, et stramīmē subtractō coepit expectāre hōram, quā aut meliōrātum reciperet iūmentum, aut relinqueret mortuum. [12] At ipsum diū gravī dolōre vexātum, cum dīversās in partēs sē torquēret, repente volūtandō dēvēnit in illud locī, ubi rēx memorābilis occubuit. [13] Nec mora, quiēscente dolōre cessābat ab īnsānīs membrōrum mōtibus, et cōnsuētō equōrum mōre, quasi post lassitūdinem in dīversum latus vicissim sēsē volvere, statimque exsurgēns quasi sānum per omnia, virēcta herbārum avidius carpere coepit.

[14] Quō ille vīsō, ut vir sagācis ingeniī, intellēxit aliquid mīrae sānctitātis huic locō, quō equus est cūrātus, inesse; et positō ibi signō, nōn multō post ascendit equum, atque ad hospitium, quō prōposuerat, accessit; quō dum advenīret, invenit puellam ibi neptem patris familiās longō paralysis morbō gravātam; et cum familiārēs domūs illīus dē acerbā puellae īnfirmitāte ipsō praesente quererentur, coepit dīcere ille dē locō, ubi caballus suus esset cūrātus. [15] Quid multa? inpōnentēs eam carrō, dūxērunt ad locum, ibīdemque dēposuērunt. [16] At illa posita in locō obdormīvit parumper; et ubi ēvigilāvit, sānātam sē ab illā corporis dissolūtiōne sentiēns, postulātā aquā, ipsa lavit faciem, crīnēs conposuit, caput linteō cooperuit, et cum hīs, quī sē addūxerant, sāna pedibus incēdendō reversā est.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-9