[1] Eōdem tempore vēnit alius quīdam dē nātiōne Brettonum, ut ferunt, iter faciēns iuxtā ipsum locum, in quō praefāta erat pugna conplēta; et vīdit ūnīus locī spatium cēterō campō viridius ac venustius; coepitque sagācī animō conicere, quod nūlla esset alia causa īnsolitae illō in locō viriditātis, nisi quia ibīdem sānctior cēterō exercitū vir aliquis fuisset interfectus. [2] Tulit itaque dē pulvere terrae illīus sēcum inligāns in linteō, cōgitāns, quod futūrum erat, quia ad medellam īnfirmantium īdem pulvis prōficeret; et pergēns itinere suō pervēnit ad vīcum quendam vesperē, intrāvitque in domum, in quā vīcānī caenantēs epulābantur; et susceptus ā dominīs domūs, resēdit et ipse cum eīs ad convīvium, adpendēns linteolum cum pulvere, quem adtulerat, in ūnā postā parietis. [3] Cumque diūtius epulīs atque ēbrietātī vacārent, accēnsō grandī igne in mediō, contigit volantibus in altum scintillīs culmen domūs, quod erat virgīs contextum, ac foenō tēctum, subitāneīs flammīs implērī. [4] Quod cum repente convīvae terrōre cōnfūsī cōnspicerent, fūgērunt forās nīl ārdentī domuī et iamiamque peritūrae prōdesse valentēs. [5] Cōnsūmptā ergō domū flammīs, posta sōlummodo, in quā pulvis ille inclūsus pendēbat, tūta ab ignibus et intācta remānsit. [6] Quā vīsā virtūte mīrātī sunt valdē; et perquīrentēs subtīlius, invēnērunt, quia dē illō locō adsūmptus erat pulvis, ubi rēgis Osvaldī sanguis fuerat effūsus. [7] Quibus patefactīs ac diffāmātis longē lātēque mīrāculīs, multī per diēs locum frequentāre illum, et sānitātum ibi grātiam capere sibi suīsque coepērunt.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-10