Vergil, Eclogue I 46-58

M. Fortūnāte senex, ergō tua rūra manēbunt

et tibi māgna satis, quamvīs lapis omnia nūdus

līmōsōque palūs obdūcat pascua iuncō:

nōn īnsuēta gravīs temptābunt pābula fētās,

nec mala vīcīnī pecoris contāgia laedent.50

fortūnāte senex, hīc inter flūmina nōta

et fontīs sacrōs frīgus captābis opācum;

hinc tibi, quae semper, vīcīnō ab līmite saepēs

Hyblaeīs apibus flōrem dēpāsta salictī

saepe levī somnum suādēbit inīre susurrō;55

hinc altā sub rūpe canet frondātor ad aurās,

nec tamen intereā raucae, tua cūra, palumbēs

nec gemere āeria cessābit turtur ab ulmō.

    Notes go here

    vocab goes here

    article Nav