[1] Nec multō post illī quoque, quī īnsulam Hiī incolēbant, monachī Scotticae nātiōnis cum hīs, quae sibi erant subdita, monastēriīs ad rītum paschae ac tōnsūrae canonicum Dominō prōcūrante perductī sunt. [2] Siquidem annō ab incarnātiōne Dominī DCCXVI, quō Osredō occīsō Coenred gubernācula rēgnī Nordanhymbrōrum suscēpit, cum vēnisset ad eōs dē Hiberniā Deō amābilis, et cum omnī honōrificentiā nōminandus pater ac sacerdōs, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fēcimus, honōrificē ab eīs et multō cum gaudiō susceptus est. [3] Quī quoniam et doctor suāvissimus, et eōrum, quae agenda docēbat, erat exsecūtor dēvōtissimus, libenter audītus ab ūniversīs, inmūtāvit piīs ac sēdulīs exhortātiōnibus inveterātam illam trāditiōnem parentum eōrum, dē quibus apostolicum illum licet prōferre sermōnem, quod aemulātiōnem Deī habēbant, sed nōn secundum scientiam; catholicōque illōs atque apostolicō mōre celebrātiōnem, ut dīximus, praecipuae sollemnitātis sub figūrā corōnae perpetis agere perdocuit. [4] Quod mīrā dīvīnae cōnstat factum dispēnsātiōne pietātis, ut quoniam gēns illa, quam nōverat scientiam dīvīnae cognitiōnis libenter ac sine invidiā populīs Anglōrum commūnicāre cūrāvit; ipsa quoque postmodum per gentem Anglōrum in eīs, quae minus habuerat, ad perfectam vīvendī normam pervenīret. [5] Sīcut ēcontrā Brettonēs, quī nōlēbant Anglīs eam, quam habēbant, fideī Chrīstiānae nōtitiam pandere, crēdentibus iam populīs Anglōrum, et in rēgulā fideī catholicae per omnia īnstrūctīs, ipsī adhūc inveterātī et claudicantēs ā sēmitīs suīs, et capita sine corōnā praetendunt, et sollemnia Chrīstī sine ecclēsiae Chrīstī societāte venerantur.

[6] Suscēpērunt autem Hiiensēs monachī docente Ecgberctō rītūs vīvendī catholicōs sub abbāte Duunchadō, post annōs circiter LXXX, ex quō ad praedicātiōnem gentis Anglōrum Aidānum miserant antistitem. [7] Mānsit autem vir Dominī Ecgberct annōs XIII in praefātā īnsulā, quam ipse velut novā quādam relūcente grātiā ecclēsiasticae societātis et pācis Chrīstō cōnsecrāverat; annōque dominicae incarnātiōnis DCCXXVIIII, quō pascha dominicum octāvō Kalendārum Maiārum diē celebrābātur, cum missārum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrēctiōnis celebrāsset, eōdem diē et ipse migrāvit ad Dominum, ac gaudium summae fēstīvitātis, quod cum frātribus, quōs ad ūnitātis grātiam converterat, inchoāvit, cum Dominō et apostolīs, cēterīsque caelī cīvibus conplēvit, immō id ipsum celebrāre sine fīne nōn dēsinit. [8] Mīra autem dīvīnae dispēnsātiō prōvīsiōnis erat, quod venerābilis vir nōn sōlum in paschā trānsīvit dē hōc mundō ad Patrem; vērum etiam cum eō diē pascha celebrārētur, quō numquam prius in eīs locīs celebrārī solēbat. [9] Gaudēbant ergō frātrēs dē agnitiōne certā et catholicā temporis paschālis; laetābantur dē patrōciniō pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant corrēctī; grātulābātur ille, quod eātenus in carne servātus est, dōnec illum in paschā diem suōs audītōrēs, quem semper anteā vītābant, suscipere ac sēcum agere vidēret. [10] Sīcque certus dē illōrum corrēctiōne reverentissimus pater exsultāvit, ut vidēret diem Dominī; vīdit et gāvīsus est.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/sv/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-22