[1] Novī autem ipse frātrem, quem utinam nōn nōssem, cuius etiam nōmen, sī hoc aliquid prōdesset, dīcere possem; positum in monastēriō nōbilī, sed ipsum ignōbiliter vīventem. [2] Corripiēbātur quidem sēdulō ā frātribus ac maiōribus locī, atque ad castīgātiōrem vītam convertī ammonēbātur. [3] Et quamvīs eōs audīre nōluisset, tolerābātur tamen ab eīs longanimiter ob necessitātem operum ipsīus exteriōrum; erat enim fabrīlī arte singulāris. [4] Serviēbat autem multum ēbrietātī, et cēterīs vītae remissiōris inlecebrīs; magisque in officīnā suā diē noctūque residēre, quam ad psallendum atque ōrandum in ecclēsiā, audiendumque cum frātribus verbum vītae concurrere cōnsuērat. [5] Unde accidit illī, quod solent dīcere quīdam, quia, quī nōn vult ecclēsiae iānuam sponte humiliātus ingredī, necesse habet in iānuam īnfernī nōn sponte damnātus intrōdūcī. [6] Percussus enim langōre, atque ad extrēmā perductus, vocāvit frātrēs, et multum merēns ac damnātō similis coepit nārrāre, quia vidēret īnferōs apertōs, et Satanān dēmersum in profundīs tartarī, Caiphanque cum cēterīs, quī occīdērunt Dominum, iuxtā eum flammīs ultrīcibus contrāditum: ‘in quōrum vīcīniā,’ inquit, ‘heu miserō mihi locum dēspiciō aeternae perditiōnis esse praeparātum.’ [7] Audientēs haec frātrēs coepērunt dīligenter exhortārī, ut vel tunc positus adhūc in corpore, paenitentiam faceret. [8] Respondēbat ille dēspērāns: ‘Nōn est mihi modo tempus vītam mūtandī, cum ipse vīderim iūdicium meum iam esse conplētum.’

[9] Tālia dīcēns, sine viāticō salūtis obiit, et corpus eius in ultimīs est monastēriī locīs humātum, neque aliquis prō eō vel missās facere, vel psalmōs cantāre, vel saltim ōrāre praesūmēbat. [10] Ō quam grandī distantiā dīvīsit Deus inter lūcem et tenebrās! [11] Beātus protomartyr Stephanus passūrus mortem prō vēritāte, vīdit caelōs apertōs, vīdit glōriam Deī et Iēsum stantem ā dextrīs Deī; et ubi erat futūrus ipse post mortem, ibi oculōs mentis ante mortem, quō laetior occumberet, mīsit. [12] At contrā, faber iste tenebrōsae mentis et āctiōnis, inminente morte, vīdit aperta tartara, vīdit damnātiōnem diabolī et sequācium eius; vīdit etiam suum īnfēlīx inter tālēs carcerem, quō miserābilius ipse dēspērātā salūte perīret, sed vīventibus, quī haec cognōvissent, causam salūtis suā perditiōne relinqueret. [13] Factum est hoc nūper in prōvinciā Berniciōrum; ac longē lātēque diffāmātum, multōs ad agendam et nōn differendam scelerum suōrum paenitūdinem prōvocāvit. [14] Quod utinam exhinc etiam nostrārum lēctiōne litterārum fīat!

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/sv/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-14