[1] Cuius rēgnī prīncipiō dēfūnctō Eata epīscopō, Iōhannēs vir sānctus Hagustaldensis ecclēsiae praesulātum suscēpit; dē quō plūra virtūtum mīrācula, quī eum familiāriter nōvērunt, dīcere solent, et maximē vir reverentissimus ac vērācissimus Bercthun, diāconus quondam eius, nunc autem abbās monastēriī, quod vocātur Inderavuda, id est In silvā Derōrum; ē quibus aliquā memoriae trādere commodum dūximus.

[2] Est mānsiō quaedam sēcrētior, nemore rārō et vāllō circumdata, nōn longē ab Hagustaldensī ecclēsiā, id est ūnīus fermē mīliāriī et dīmidiī spatiō interfluente Tīnō amne sēparāta, habēns clymetērium sānctī Michahelis archangelī, in quā vir Deī saepius, ubi oportūnitās adrīdēbat temporis, et maximē in quadrāgēsimā, manēre cum paucīs, atque ōrātiōnibus ac lēctiōnī quiētus operam dare cōnsuēverat. [3] Cumque tempore quōdam, incipiente quadrāgēsimā, ibīdem mānsūrus advenīret, iussit suīs quaerere pauperem aliquem maiōre īnfirmitāte vel inopiā gravātum, quem sēcum habēre illīs diēbus ad faciendam elimosynam possent; sīc enim semper facere solēbat.

[4] Erat autem in vīllā nōn longē posita quīdam adulēscēns mūtus, epīscopō nōtus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae grātiā venīre cōnsuēverat, quī nē ūnum quidem sermōnem umquam profārī poterat; sed et scabiem tantam ac furfurēs habēbat in capite, ut nīl umquam capillōrum eī in superiōre parte capitis nāscī valēret, tantum in circuitū horridī crīnēs stāre vidēbantur. [5] Hunc ergō addūcī praecipit epīscopus, et eī in conseptīs eiusdem mānsiōnis parvum tugurium fierī, in quō manēns cotīdiānam ab eīs stipem acciperet. [6] Cumque ūna quadrāgēsimae esset implēta septimāna, sequente dominicā iussit ad sē intrāre pauperem, ingressō linguam prōferre ex ōre, ac sibi ostendere iussit; et adprehendēns eum dē mentō, signum sānctae crucis linguae eius inpressit, quam signātam revocāre in os, et loquī illum praecēpit: ‘Dīcitō,’ inquiēns, ‘aliquod verbum, dīcitō gae,’ quod est linguā Anglōrum verbum adfirmandī et cōnsentiendī, id est, etiam. [7] Dīxit ille statim, solūtō vinculō linguae, quod iussus erat. [8] Addidit epīscopus nōmina litterārum: ‘Dīcitō A’; dīxit ille A. ‘Dīcitō B’; dīxit ille et hoc. [9] Cumque singula litterārum nōmina dīcente epīscopō respondēret, addidit et syllabās ac verba dīcenda illī prōpōnere. [10] Et cum in omnibus cōnsequenter respondēret, praecēpit eum sententiās longiōrēs dīcere, et fēcit; neque ultrā cessāvit tōtā diē illā et nocte sequente, quantum vigilāre potuit, ut ferunt, quī praesentēs fuēre, loquī aliquid, et arcāna suae cōgitātiōnis ac voluntātis, quod numquam anteā potuit, aliīs ostendere; in similitūdinem illīus diū claudī, quī cūrātus ab apostolīs Petrō et Iōhanne, exiliēns stetit, et ambulābat; et intrāvit cum illīs in templum, ambulāns, et exiliēns, et laudāns Dominum; gaudēns nīmīrum utī officiō pedum, quō tantō erat tempore dēstitūtus. [11] Cuius sānitātī congaudēns epīscopus praecēpit medicō etiam sānandae scabrēdinī capitis eius cūram adhibēre.

[12] Fēcit, ut iusserat, et iuvante benedictiōne ac precibus antistitis, nāta est cum sānitāte cutis venusta speciēs capillōrum, factusque est iuvenis limpidus vultū et loquellā promtus, capillīs pulcherrimē crīspīs, quī ante fuerat dēfōrmis, pauper, et mūtus. [13] Sīcque dē perceptā laetātus sospitāte, offerente etiam eī epīscopō, ut in suā familiā manendī locum acciperet, magis domum reversus est.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/sv/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-2