Sevērus Dēsīderiō frātrī cārissimō. Ego quidem, frāter ūnanimis, libellum quem dē vītā sānctī Martīnī scrīpseram, schedā suā premere et intrā domesticōs pariētēs cohibēre dēcrēveram, quia, ut sum nātūrā īnfirmissimus, iūdicia hūmāna vītābam, nē, quod fore arbitror, sermō incultior legentibus displicēret omniumque reprehēnsiōnis dignissimus iūdicārer, quī māteriem disertīs meritō scriptōribus reservandam impudēns occupāssem: sed petentī tibi saepius negāre nōn potuī. quid enim esset, quod nōn amōrī tuō vel cum dētrīmentō meī pudōris impenderem? 2. vērumtamen eā tibi fīdūciā libellum ēdidi, quā nūllī ā tē prōdendum reor, quia id spopondistī. sed vereor nē tū eī iānua sīs futūrus, et ēmissus semel revocārī nōn queat. 3. quod sī acciderit et ab aliquibus eum legī vīderis, bonā veniā id a lectōribus postulābis, ut rēs potius quam verba perpendant et aequō animō ferant, sī aurēs eōrum vitiōsus forsitan sermō perculerit, quia rēgnum Deī nōn in ēloquentiā, sed in fide cōnstat. 4. meminerint etiam, salūtem saeculō nōn ab ōrātōribus, cum utique, sī ūtile fuisset, id quoque Dominus praestāre potuisset, sed a piscātōribus praedīcātam esse. 5. ego enim, cum prīmum animum ad scrībendum appulī, quia nefās putārem tantī virī latēre virtūtēs, apud mē ipse dēcīdī, ut soloecismīs nōn ērubēscerem: quia nec magnam istārum umquam rērum scientiam contigissem, et sī quid ex hīs studiīs ōlim fortasse lībāssem, tōtum id dēsuētūdine tantī temporis perdidissem. 6. sed tamen nē nōs maneat tam molesta dēfēnsiō, suppressō, sī tibi vidētur, nōmine libellus ēdātur. quod ut fierī valeat, titulum frontis ērāde, ut mūta sit pāgina et, quod sufficit, loquātur māteriam, nōn loquātur auctōrem.