Grātum est, sēcūrus multum quod iam tibi dē mē

permittis, subitō nē male inepta cadam.

Sit tibi cūra togae potior pressumque quasillō

scortum quam Servī fīlia Sulpicia:

sollicitī sunt prō nōbīs, quibus illa dolōrī, 5

nē cēdam ignōtō, maxima causa, torō.

article Nav