Grātum est, sēcūrus multum quod iam tibi dē mē
permittis, subitō nē male inepta cadam.
Sit tibi cūra togae potior pressumque quasillō
scortum quam Servī fīlia Sulpicia:
sollicitī sunt prō nōbīs, quibus illa dolōrī, 5
nē cēdam ignōtō, maxima causa, torō.