Certus equidem eram
prōque vērō obtinēbam,
Maxime Cl. quīque in cōnsiliō estis,
Sicinium Aemiliānum, senem nōtissimae temeritātis,
accūsātiōnem meī
prius apud tē coeptam
quam apud sē cōgitātam
pēnūriā crīminum sōlīs convīciīs implētūrum;
(2)
quippe
īnsimulārī quīvīs innocēns potest,
revincī nisi nocēns nōn potest.
(3)
Quō ego ūnō praecipuē cōnfīsus
grātulor medius fīdius,
quod mihi cōpia et facultās tē iūdice optigit
pūrgandae apud imperītōs philosophiae
et probandī meī,
(4)
quamquam istae calumniae
ut prīmā speciē gravēs,
ita ad difficultātem dēfēnsiōnis repentīnae
fuēre.
(5)
Nam,
ut meministī,
diēs abhinc quīntus an sextus est,
cum mē
causam prō uxōre meā Pudentillā adversus Grāniōs agere aggressum
dē compositō necopīnantem
patrōnī eius incessere maledictīs
et īnsimulāre
magicōrum maleficiōrum
ac dēnique necis Pontiānī prīvignī meī
coepēre.
(6)
Quae ego cum intellegerem
nōn tam crīmina iūdiciō
quam obiectāmenta iūrgiō prōlāta,
ultrō eōs ad accūsandum crēbrīs flāgitātiōnibus prōvocāvī.
(7)
Ibi vērō Aemiliānus,
cum
tē quoque ācrius mōtum
et ex verbīs rem factam
vidēret,
quaerere occēpit ex diffīdentiā latibulum aliquod temeritātī.
Igitur
Pontiānum frātris suī fīlium,
quem paulō prius occīsum ā mē clāmitārat,
postquam ad subscrībendum compellitur,
īlicō oblītus est;
(2)
dē morte cognātī adulēscentis subitō tacēre.
Tantī crīminis dēscrīptiōne
nē tamen omnīnō dēsistere vidērētur,
calumniam magīae,
quae facilius īnfāmātur
quam probātur,
eam sōlum sibi dēlēgit ad accūsandum.
(3)
Ac nē id quidem dē professō audet,
vērum posterā diē dat libellum
nōmine prīvignī meī Sicinī Pudentis admodum puerī
et adscrībit sē eī assistere,
(4)
novō mōre per alium lacessendī,
scīlicet
ut optentū eius aetātulae ipse īnsimulātiōnis falsae nōn plecterētur.
(5)
Quod tū
cum sollertissimē animadvertissēs
et idcircō eum dēnuō iussissēs
propriō nōmine accūsātiōnem dēlātam sustinēre,
(6)
pollicitus ita factūrum
nē sīc quidem quitus est
ut comminus ageret percellī,
set iam et adversum tē contumāciter ēminus calumniīs vēlitātur.
(7)
Ita
totiēns ab accūsandī perīculō profugus
in assistendī veniā persevērāvit.
(8)
Igitur
et priusquam causa agerētur,
facile intellēctū cuivīs fuit,
qualisnam accūsātiō futūra esset,
cuius
quī fuerat professor et māchinātor
īdem fierī auctor timēret,
(9)
ac praesertim Sicinius Aemiliānus,
quī,
sī quippiam vērī in mē explōrāsset,
nunquam profectō
tam cūnctanter hominem extrāneum
tot tantōrumque crīminum postulāsset,
(10)
quī avunculī suī testāmentum,
quod vērum sciēbat,
prō falsō īnfāmārit,
(11)
tantā quidem pertināciā,
ut,
cum Lollius Urbicus V. C. vērum vidērī
et ratum esse dēbēre
dē cōnsiliō cōnsulārium virōrum prōnūntiāsset,
contrā clārissimam vōcem iūrāverit vēcordissimus iste,
tamen illud testāmentum fictum esse,
(12)
adeō ut aegrē Lollius Urbicus ab eius perniciē temperārit.
Quam quidem vōcem
et tuā aequitāte
et meā innocentiā frētus
spērō in hōc quoque iūdiciō ēruptūram,
quippe quī
sciēns innocentem crīminātur
eō sānē facilius, quod iam,
ut dīxī,
mentiēns apud praefectum urbī
in amplissimā causā convictus est.
(2)
Namque
peccātum semel
ut bonus quisque posteā sollicitius cavet,
ita quī ingeniō malō est cōnfīdentius integrat
ac iam dē cēterō
quō saepius,
eō apertius
dēlinquit.
(3)
Pudor enim
velutī vestis
quantō obsolētior est,
tantō incūriōsius habētur.
(4)
Et ideō necessārium arbitror
prō integritāte pudōris meī,
priusquam ad rem aggrediar,
maledicta omnia refūtāre.
(5)
Sustineō enim
nōn modo meam,
vērum etiam philosophiae
dēfēnsiōnem,
cuia magnitūdō
vel minimam reprehēnsiōnem
prō maximō crīmine
aspernātur,
(6)
propter quod
paulō prius patrōnī Aemiliānī
multa in mē propriē cōnficta
et alia commūniter in philosophōs suēta ab imperītīs
mercennāriā loquācitāte effutiērunt.
(7)
Quae
etsī possunt ab hīs
ūtiliter blaterāta ob mercēdem
et auctōrāmentō impudentiae dēpēnsa
habērī,
iam concessō quōdam mōre rabulīs id genus,
quō fermē solent linguae suae vīrus aliēnō dolōrī locāre,
(8)
tamen
vel meā causā paucīs refellenda sunt,
nē is,
quī sēdulō labōrō
ut nē quid maculae aut inhonestāmentī in mē admittam,
videar cuipiam,
sī quid ex frīvolīs praeterierō,
id agnōvisse potius quam contempsisse.
(9)
Est enim pudentis animī et verēcundī,
ut mea opīniō fert,
vel falsās vituperātiōnēs gravārī,
cum etiam hī,
quī sibi dēlictī alicuius cōnsciī sunt,
tamen,
cum male audiunt,
impendiō commoveantur et obīrāscantur,
(10)
quamquam,
exinde ut male facere coepērunt,
cōnsuēverint male audīre,
quod,
sī ā cēterīs silentium est,
tamen ipsī sibimet cōnsciī sunt
posse sē meritō increpārī.
(11)
Enimvērō
bonus et innoxius quisque
rudēs et imperītās aurēs ad male audiendum habēns
et laudis assuētūdine contumēliae īnsolēns
multō tanta ex animō labōrat
ea sibi immeritō dīcī,
quae ipse possit aliīs vērē obiectāre.
(12)
Quod
sī forte inepta vidēbor
et oppidō frīvola velle dēfendere,
illīs dēbet ea rēs vitiō vortī,
quibus turpe est etiam haec obiectāsse,
nōn mihi culpae darī,
cui honestum erit
etiam haec dīluisse.
Audīstī ergō
paulō prius in prīncipiō accūsātiōnis
ita dīcī:
'accūsāmus apud tē
philosophum formonsum
et tam Graecē quam Latīnē'—prō nefās!— 'disertissimum.'
(2)
Nīsī fallor enim,
hīs ipsīs verbīs accūsātiōnem meī ingressūs est Tannōnius Pudēns,
homō vērē ille quidem nōn disertissimus.
(3)
Quod utinam
tam gravia fōrmae et fācundiae crīmina vērē mihi opprobrāsset!
Nōn difficile eī respondissem
quod Homēricus Alexander Hectorī
(4):
οὔ τοι ἀπόβλητ’ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,
ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ’ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,
(5)
mūnera deum glōriōsissima nēquāquam aspernanda;
quae tamen ab ipsīs tribuī suēta
multīs volentibus nōn obtingunt.
Haec ego dē fōrmā respondissem.
(6)
Praetereā:
licēre etiam philosophīs esse voltū līberālī.
(7)
Pȳthagoram,
quī prīmum sē esse philosophum nuncupārit,
eum suī saeculī excellentissimā fōrmā fuisse;
(8)
item Zēnōnem illum antīquum Veliā oriundum,
quī prīmus omnium ἀπορίας sollertissimō artificiō ambifāriam dissolverit,
eum quoque Zēnōnem longē decōrissimum fuisse,
ut Platō autumat;
(9)
itemque multōs philosophōs ab ōre honestissimōs memoriae prōdī,
quī grātiam corporis mōrum honestāmentīs ōrnāverint.
(10)
Sed haec dēfēnsiō,
ut dīxī,
aliquam multum ā mē remōta est,
cui
praeter fōrmae mediocritātem
continuātiō etiam litterātī labōris omnem grātiam corpore dēterget,
habitūdinem tenuat,
sūcum exsorbet,
colōrem obliterat,
vigōrem dēbilitat.
(11)
Capillus ipse,
quem istī apertō mendāciō ad lēnōcinium decōris prōmissum dīxēre,
vidēs quam sit amoenus ac dēlicātus:
(12)
horrōre implexus atque impedītus,
stuppeō tōmentō adsimilis
et inaequāliter hirtus et globōsus et congestus,
prōrsum inēnōdābilis diūtinā incūriā nōn modo cōmendī,
sed saltem expediendī et discrīminandī.
(13)
Satis,
ut putō,
crīnium crīmen,
quod illī quasi capitāle intendērunt,
refūtātur.
[5] (1)
Dē ēloquentiā vērō,
sī qua mihi fuisset,
neque mīrum, neque invidiōsum dēbēret vidērī,
sī ab ineunte aevō
ūnīs studiīs litterārum
ex summīs vīribus dēditus
omnibus aliīs sprētīs voluptātibus
ad hoc aevī
haud sciam anne super omnēs hominēs
impēnsō labōre diūque noctūque
cum dēspectū et dispendiō bonae valētūdinis
eam quaesīssem.
(2)
Sed nihil ab ēloquentiā metuant,
quam ego,
sī quid omnīnō prōmōvī,
potius spērō quam praestō.
(3)
Sāne quidem,
sī vērum est
quod Stātium Caecilium in suīs poēmatibus scrīpsisse dīcunt,
innocentiam ēloquentiam esse,
ego vērō profiteor istā ratiōne
ac praeferō mē
nēminī omnium dē ēloquentiā concessūrum.
(4)
Quis enim mē hōc quidem pactō ēloquentior vīvat,
quippe quī nihil unquam cōgitāvī
quod ēloquī nōn audērem?
(5)
Eundem mē aiō fācundissimum esse,
nam omne peccātum semper nefās habuī;
eundem disertissimum,
quod nūllum meum factum vel dictum extet,
dē quō disserere pūblicē nōn possim
(6)
ita,
ut iam dē vorsibus dissertābō
quōs ā mē factōs quasi pudendōs prōtulērunt,
cum quidem mē animadvertistī cum rīsū illīs suscēnsentem,
quod eōs absonē et indoctē prōnūntiārent.