10.1 “Sub tālī ergō terrōre et illā trānsāctā diē, exīmus ad vesperam, vidimusque camēlōs, quōs ob nimiam vēlōcitātem dromedāriōs vocant, praeteritōs cibōs in ōre volvere, et in alvum missōs iterum retrahere. Quibus ascēnsīs, et novā sitarciā refocilātī, decimā tandem diē ad Rōmāna per dēsertum castra venimus, 10.2 oblātīque tribūnō, reī ōrdinem pandimus. Inde trānsmissī ad Sabīniānum, Mesopotamiae Ducem, camēlōrum accēpimus pretium. 10.3 Et quia iam abbās ille meus dormierat in Dominō, ad haec dēlātus loca, mē monachīs reddō; hanc trādō virginibus, dīligēns eam ut sorōrem, nōn tamen eī mē crēdēns ut sorōrī.”