[1] Eō tempore venerābilis et cum omnī honōrificentiā nōminandus famulus Chrīstī et sacerdōs Ecgberct, quem in Hiberniā īnsulā peregrīnam dūcere vītam prō adipīscendā in caelīs patriā retulimus, prōposuit animō plūribus prōdesse; id est initō opere apostolicō, verbum Deī aliquibus eārum, quae nōndum audierant, gentibus ēvangelīzandō committere; quārum in Germāniā plūrimās nōverat esse nātiōnēs, ā quibus Anglī vel Saxonēs, quī nunc Brittāniam incolunt, genus et orīginem dūxisse nōscuntur; unde hāctenus ā vīcīnā gente Brettonum corrupte Garmanī nuncupantur. [2] Sunt autem Fresonēs, Ruginī, Danaī, Hunnī, Antīquī Saxonēs, Boructuarī; sunt aliī perplūrēs hisdem in partibus populī pāgānīs adhūc rītibus servientēs, ad quōs venīre praefātus Chrīstī mīles circumnāvigātā Brittāniā disposuit, sīquōs forte ex illīs ēreptōs Satānae ad Chrīstum trānsferre valēret; vel, sī hoc fierī nōn posset, Rōmam venīre ad videnda atque adōranda beātōrum apostolōrum ac martyrum Chrīstī līmina cōgitāvit.

[3] Sed nē aliquid hōrum perficeret, superna illa ōrācula simul et opera restitērunt. [4] Siquidem ēlēctīs sociīs strēnuissimīs et ad praedicandum verbum idōneīs, utpote āctiōne simul et ērudītiōne praeclārīs, praeparātīs omnibus, quae nāvigantibus esse necessāria vidēbantur, venit diē quādam māne prīmō ad eum ūnus dē frātribus, discipulus quondam in Brittāniā et minister Deō dīlēctī sacerdōtis Boisilī (cum esset īdem Boisil praepositus monastēriī Mailrosensis sub abbāte Eata, ut suprā nārrāvimus ,referēns eī vīsiōnem, quae sibi eādem nocte appāruisset: ‘Cum explētis,’ inquiēns, ‘hymnīs mātūtīnālibus in lectulō membra posuissem, ac levis mihi somnus obrēpsisset, appāruit magister quondam meus, et nūtrītor amantissimus Boisil, interrogāvitque mē, an eum cognōscere possem. [4] Aiō: “Etiam; tū es enim Boisil.” [5] At ille: “Ad hōc,” inquit, “vēnī, ut respōnsum Dominī Salvātōris Ecgberctō adferam, quod tē tamen referente oportet ad illum venīre. [6] Dīc ergō illī, quia nōn valet iter, quod prōposuit, inplēre; Deī enim voluntātis est, ut ad Columbae monastēria magis docenda pergat.”’ [7] Erat autem Columba prīmus doctor fideī Chrīstiānae trānsmontānīs Pictīs ad aquilōnem, prīmusque fundātor monastēriī, quod in Hiī īnsulā multīs diū Scottōrum Pictōrumque populīs venerābile mānsit. [8] Quī vidēlicet Columba nunc ā nōnnūllīs conpositō ā cellā et Columbā nōmine Columcelli vocātur. [9] Audiēns autem verba vīsiōnis Ecgberct, praecēpit frātrī, quī retulerat, nē cuīquam haec alterī referret, nē forte inlusōria esset vīsiō. Ipse autem tacitus rem cōnsīderāns, vēram esse timēbat; nec tamen ā praeparandō itinere, quō ad gentēs docendās īret, cessāre volēbat.

[10] At post diēs paucōs rūrsum vēnit ad eum praefātus frāter, dīcēns, quia et eā nocte sibi post explētōs mātūtīnōs Boisil per vīsum appāruerit, dīcēns: ‘Quārē tam neglegenter ac tepidē dīxistī Ecgberctō, quae tibi dīcenda praecēpī? [11] At nunc vāde et dīc illī, quia, velit nōlit, dēbet ad monastēria Columbae venīre, quia arātra eōrum nōn rēctē incēdunt; oportet autem eum ad rēctum haec trāmitem revocāre.’ [12] Quī haec audiēns dēnuō praecēpit frātrī, nē haec cui patefaceret. [13] Ipse vērō, tametsī certus est factus dē vīsiōne, nihilōminus temtāvit iter dispositum cum frātribus memorātīs incipere. [14] Cumque iam nāvī inposuissent, quae tantī itineris necessitās poscēbat, atque oportunōs aliquot diēs ventōs expectārent, facta est nocte quādam tam saeva tempestās, quae perditis nōnnūllā ex parte hīs, quae in nāvī erant, rēbus, ipsam in latus iacentem inter undās relinqueret; salvāta sunt tamen omnia, quae erant Ecgberctī et sociōrum eius. [15] Tum ipse quasi prophēticum illud dīcēns, quia ‘propter mē est tempestās haec,’ subtrāxit sē illī profectiōnī, et remanēre domī passus est.

[16] At vērō ūnus dē sociīs eius, vocābulō Victberct, cum esset et ipse contemtū mundī ac doctrīnae scientiā īnsignis, (nam multōs annōs in Hiberniā peregrīnus anchorēticam in magnā perfectiōne vītam ēgerat), ascendit nāvem, et Fresiam perveniēns, duōbus annīs continuīs gentī illī ac rēgī eius Rathbedō verbum salūtis praedicābat, neque aliquem tantī labōris frūctum apud barbarōs invēnit audītōrēs. [17] Tum reversus ad dīlēctae locum peregrīnātiōnis, solitō in silentiō vacāre Dominō coepit; et quoniam externīs prōdesse ad fidem nōn poterat, suīs amplius ex virtūtum exemplīs prōdesse cūrābat.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/es/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-9