[1] Annō autem rēgnī Aldfridī tertiō, Caedvalla, rēx Occidentālium Saxōnum, cum gentī suae duōbus annīs strēnuissimē praeesset, relictō imperiō propter Dominum rēgnumque perpetuum, vēnit Rōmam; hoc sibi glōriae singulāris dēsīderāns adipīscī, ut ad līmina beātōrum apostolōrum fonte baptismatis abluerētur, in quō solō didicerat generī hūmānō patēre vītae caelestis introitum; simul etiam spērāns, quia mox baptīzātus, carne solūtus ad aeterna gaudia iam mundus trānsīret; quod utrumque, ut mente disposuerat, Dominō iuvante conplētum est. [2] Etenim illō perveniēns, pontificātum agente Sergiō, baptīzātus est diē sānctō sabbatī paschālis annō ab incarnātiōne Dominī DCLXXXVIIII; et in albīs adhūc positus, langōre correptus, XIIō. [3] Kalendārum Maiārum diē solūtus ā carne, et beātōrum est rēgnō sociātus in caelīs. [4] Cui etiam tempore baptismatis pāpa memorātus Petrī nōmen inposuerat, ut beātissimō apostolōrum prīncipī, ad cuius sacrātissimum corpus ā fīnibus terrae piō ductus amōre vēnerat, etiam nōminis ipsīus cōnsortiō iungerētur; quī in eius quoque ecclēsiā sepultus est; et iubente pontifice epitaphium in eius monumentō scrīptum, in quō et memoriā dēvōtiōnis ipsīus fīxa per saecula manēret, et legentēs quoque vel audientēs exemplum factī ad studium religiōnis accenderet. [4] Scrīptum est ergō hōc modō:

[5] Culmen, opēs, subolem, pollentia rēgna, triumphōs, Exuuiās, procerēs, moenia, castra, larēs;
Quaeque patrum virtūs, et quae congesserat ipse Caedval armipotēns, līquit amōre Deī;
Ut Petrum, sēdemque Petrī rēx cerneret hospes, Cuius fonte merās sūmeret almus aquās,
Splendificumque iubar radiantī carperet haustū, Ex quō vīvificus fulgor ubīque fluit.
[6] Percipiēnsque alacer redivīvae praemia vītae, Barbaricam rabiem, nōmen et inde suum
Conversus convertit ovāns; Petrumque vocārī Sergius antistes iussit, ut ipse pater
Fonte renāscentis, quem Chrīstī grātia pūrgāns Prōtinus albātum vēxit in arce polī.
[7] Mīra fidēs rēgis, clēmentia maxima Chrīstī, Cuius cōnsilium nūllus adīre potest!
[8] Sospes enim veniēns suprēmō ex orbe Britannī, Per variās gentēs, per freta, perque viās,
Urbem Rōmuleam vīdit, templumque verendum Aspexit Petrī mystica dōna gerēns.
[9] Candidus inter ovēs Chrīstī sociābilis ībit; Corpore nam tumulum, mente supernā tenet.
[10] Conmūtāsse magis scēptrōrum īnsignia crēdās, Quem rēgnum Chrīstī prōmeruisse vidēs.

[11] Hic dēpositus est Caedval, quī et Petrus, rēx Saxonum, sub diē XII Kalendārum Maiārum, indictiōne II; quī vīxit annōs plūs minus XXX, imperante domnō Iūstīniānō piissimō Augustō, annō eius cōnsulātūs IIIĪ, pontificante apostolicō virō domnō Sergiō pāpā annō secundō.

[12] Abeunte autem Rōmam Caedvallā, successit in rēgnum Inī dē stirpe rēgiā; quī cum XXXVII annīs imperium tenuisset gentīs illīus, et ipse relictō rēgnō ac iuveniōribus commendātō, ad līmina beātōrum apostolōrum Gregōriō pontificātum tenente profectus est, cupiēns in vīcīniā sānctōrum locōrum ad tempus peregrīnārī in terrīs, quō familiārius ā sānctīs recipī merērētur in caelīs; quod hīs temporibus plūrēs dē gente Anglōrum, nōbilēs, ignōbilēs, lāicī, clēricī, virī ac fēminae certātim facere cōnsuērunt.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/es/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-7