Chris Francese

Jerome Vita Malchi 10 read aloud (CF)

10.1 “Sub tālī ergō terrōre et illā trānsāctā diē, exīmus ad vesperam, vidimusque camēlōs, quōs ob nimiam vēlōcitātem dromedāriōs vocant, praeteritōs cibōs in ōre volvere, et in alvum missōs iterum retrahere. Quibus ascēnsīs, et novā sitarciā refocilātī, decimā tandem diē ad Rōmāna per dēsertum castra venimus, 10.2 oblātīque tribūnō, reī ōrdinem pandimus. Inde trānsmissī ad Sabīniānum, Mesopotamiae Ducem, camēlōrum accēpimus pretium. 10.3 Et quia iam abbās ille meus dormierat in Dominō, ad haec dēlātus loca, mē monachīs reddō; hanc trādō virginibus, dīligēns eam ut sorōrem, nōn tamen eī mē crēdēns ut sorōrī.”

article Nav

Jerome Vita Malchi 11 read aloud (CF)

11. Haec mihi senex Malchus adulēscentulō rettulit; haec ego vōbīs nārrāvī senex. Castīs historiam castitātis expōnō; virginēs virginitātem cūstōdīre exhortor. Vōs nārrāte posterīs, ut sciant inter gladiōs, inter dēserta et bēstiās, pudīcitiam numquam esse captīvam, et hominem Christō dēditum posse morī, nōn posse superārī.

article Nav

Jerome Vita Malchi 2 read aloud (CF)

2.1. Marōnīās trīgintā ferē mīlibus ab Antiochīā, urbe Syriae, haud grandis, ad orientem distat, vīculus. Hic, post multōs vel dominōs vel patrōnōs, dum ego adulēscentulus morārer in Syriā, ad pāpae Evagriī necessāriī meī possessiōnem dēvolūtus est, quem idcircō nunc nōmināvī, ut ostenderem, unde nōssem quod scrīptūrus sum. 2.2 Erat illīc senex quīdam nōmine Malchus, quem nōs Latīnē “Rēgem” possumus dīcere, Syrus nātiōne et linguā, ut rē vērā eiusdem locī indigena. Anus quoque in eius contuberniō valdē dēcrepita et iam mortī proxima vidēbātur. Tam studiōsī ambō religiōnis, et sīc ecclēsiae līmen terentēs, ut Zacharīam et Elisabeth dē ēvangeliō crēderēs, nisi quod Iōannēs in mediō nōn erat. 2.3 Dē hīs cum cūriōsē ab accolīs quaererem, quaenam esset eōrum cōpula—mātrimōniī, sanguinis, an spīritūs—omnēs vōce cōnsonā sānctōs et deō placitōs, et mīra nescioquae, respondēbant. Quā cupiditāte illectus, adōrsus sum hominem, et cūriōsius scīscitāns rērum fidem, haec ab eō accēpī.

article Nav

Jerome Vita Malchi 1 read aloud (CF)

[1.1] Quī nāvālī proeliō dīmicātūrī sunt, ante in portū et in tranquillō marī flectunt gubernācula, rēmōs trahunt, ferreās manūs et uncōs praeparant, dispositumque per tabulāta mīlitem—pendente gradū et lābente vestīgiō—stāre firmiter assuēscunt, ut, quod in simulācrō pugnae didicerint, in vērō certāmine nōn pertimēscant. [1.2] Ita et ego, quī diū tacuī (silēre quippe mē fēcit, cui meus sermō supplicium est), prius exercērī cupiō in parvō opere et velutī quandam rūbīginem linguae abstergēre, ut venīre possim ad historiam lātiōrem. [1.3] Scrībere enim disposuī—sī tamen vītam Dominus dederit, et sī vituperātōrēs meī saltem fugientem mē et clausum persequī dēsierint—ab adventū Salvātōris usque ad nostram aetātem, id est, ab Apostolīs, usque ad hūius temporis faecem, quōmodo et per quōs Chrīstī ecclēsia nāta sit et adulta, persecūtiōnibus crēverit, et martyriīs corōnāta sit, et, postquam ad chrīstiānōs prīncipēs vēnerit, potentiā quidem et dīvitiīs māior, sed virtūtibus minor facta sit. Vērum haec aliās. Nunc quod imminet explicēmus.

article Nav
Suscribirse a Chris Francese