Christopher Francese

Cicero de Imperio Cn. Pompei 35 read aloud (CF)

Inde cum sē in Italiam recēpisset, duābus Hispāniīs et Galliā Trānsalpīnā praesidiīs ac nāvibus cōnfīrmātā, missīs item in ōram Īllyricī maris et in Achāiam omnemque Graeciam nāvibus Italiae duo maria maximīs classibus fīrmissimīsque praesidiīs adornāvit, ipse autem, ut Brundisiō profectus est, ūndēquīnquāgēsimō diē tōtam ad imperium populī Rōmānī Ciliciam adiūnxit; omnēs, quī ubīque praedōnēs fuērunt, partim captī interfectīque sunt, partim  ūniūs huius sē imperiō ac potestātī dēdidērunt. Īdem Crētēnsibus, cum ad eum ūsque in Pamphŷliam lēgātōs dēprecātōrēsque mīsissent, spem dēditiōnis nōn adēmit obsidēsque imperavit. Ita tantum bellum, tam diūturnum, tam longē lātēque dispersum, quō bellō omnēs gentēs ac nātiōnēs premēbantur, Cn. Pompēius extrēmā hieme apparāvit, ineunte vēre suscēpit, mediā aestāte cōnfēcit.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 34 read aloud (CF)

Atque haec quā celeritāte gesta sint, quamquam vidētis, tamen ā mē in dīcendō praetereunda nōn sunt. Quis enim umquam aut obeundī negōtī aut cōnsequendī quaestūs studiō tam brevī tempore tot loca adīre, tantōs cursūs cōnficere potuit, quam celeriter Cn. Pompēiō duce tantī bellī impetus nāvigāvit? Quī nōndum tempestīvō ad nāvigandum marī Siciliam adiit, Āfricam explōrāvit, in Sardiniam cum classe vēnit atque haec tria frūmentāria subsidia reī pūblicae fīrmissimīs praesidiīs classibusque mūnīvit.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 33 read aloud (CF)

Cnidum aut Colophōnem aut Samum, nōbilissimās urbēs, innumerābilēsque aliās captās esse commemorem, cum vestrōs portūs atque eōs portūs, quibus vītam ac spīritum dūcitis, in praedōnum fuisse potestāte sciātis? An vērō ignōrātis portum Cāiētae celeberrimum ac plēnissimum nāvium īnspectante praetōre ā praedōnibus esse dīreptum, ex Mīsēnō autem eius ipsīus līberōs, quī cum praedōnibus anteā ibi bellum gesserat, ā praedōnibus esse sublātōs? Nam quid ego Ōstiēnse incommodum atque illam lābem atque ignōminiam reī pūblicae querar, cum prope īnspectantibus vōbīs classis ea, cui cōnsul populī Rōmānī praepositus esset, ā praedōnibus capta atque oppressa est? Prō dī immortālēs! tantamne ūnīus hominis incredibilis ac dīvīna virtūs tam brevī tempore lūcem adferre reī pūblicae potuit, ut vōs, quī modo ante ōstium Tiberīnum classem hostium vidēbātis, nunc nūllam intrā Ōceanī ōstium praedōnum nāvem esse audiātis?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 32 read aloud (CF)

Quam prōvinciam tenuistis ā praedōnibus līberam per hōsce annōs? quod vectīgal vōbīs tūtum fuit? quem socium dēfendistis? cui praesidiō classibus vestrīs fuistis? quam multās exīstimātis īnsulās esse dēsertās, quam multās aut metū relīctās aut ā praedōnibus captās urbēs esse sociōrum? Sed quid ego longinqua commemorō? Fuit hōc quondam, fuit proprium populī Rōmānī, longē ā domō bellāre, et prōpūgnāculīs imperiī sociōrum fortūnās, nōn sua tēcta dēfendere. Sociīs ego nostrīs mare per hōs annōs clausum fuisse dīcam, cum exercitūs vestrī numquam Brundisiō nisi hieme summā trānsmīserint? Quī ad vōs ab exterīs nātiōnibus venīrent captōs querar, cum lēgātī populī Rōmānī redēmptī sint? Mercātōribus tūtum mare nōn fuisse dīcam, cum duodecim secūrēs in praedōnum potestātem pervēnerint?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 31 read aloud (CF)

Testēs nunc vērō iam omnēs sunt ōrae atque omnēs exterae gentēs ac nātiōnēs, dēnique maria omnia cum ūniversa, tum in singulis ōrīs omnēs sinūs atque portūs. Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam firmum habuit praesidium, ut tūtus esset, aut tam fuit abditus, ut latēret? Quis nāvigāvit, quī nōn sē aut mortis aut servitūtis periculo committeret, cum aut hieme aut refertō praedōnum mari nāvigāret? Hōc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam lātē dīvīsum atque dispersum quis umquam arbitrārētur aut ab omnibus imperātōribus ūnō annō aut omnibus annīs ab ūnō imperātōre cōnficī posse?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 30 read aloud (CF)

Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtūte et subsidiō confessus est līberātam; testis est Sicilia, quam multīs undique cīnctam periculīs nōn terrōre bellī, sed cōnsilī celeritāte explicāvit; testis est Āfrica, quae māgnīs oppressa hostium cōpiīs eōrum ipsōrum sanguine redundāvit; testis est Gallia, per quam legiōnibus nostrīs iter in Hispāniam Gallōrum interneciōne patefactum est; testis est Hispānia, quae saepissimē plūrimōs hostēs ab hōc superātōs prōstrātōsque cōnspexit; testis est iterum et saepius Italia, quae cum servīlī bellō taetrō perīculōsōque premēretur, ab hōc auxilium absente expetīvit, quod bellum exspectātiōne eius attenuātum atque imminūtum est, adventū sublātum ac sepultum.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 29 read aloud (CF)

Iam vērō virtūtī Cn. Pompēī quae potest ōrātiō pār invenīrī? Quid est, quod quisquam aut illō dīgnum aut vōbīs novum aut cuiquam inaudītum possit adferre? Neque enim illae sunt sōlae virtūtēs imperātōriae, quae vulgō exīstimantur, labor in negōtiīs, fortitūdō in perīculīs, industria in agendō, celeritās in cōnficiendō, cōnsilium in prōvidendō; quae tanta sunt in hōc ūnō, quanta in omnibus reliquīs imperātōribus, quōs aut vīdimus aut audīvimus, nōn fuērunt.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 28 read aloud (CF)

Ego enim sīc exīstimō, in summō imperātōre quattuor hās rēs inesse oportēre, scientiam reī mīlitāris, virtūtem, auctōritātem, fēlīcitātem. Quis igitur hōc homine scientior umquam aut fuit aut esse dēbuit? quī ē lūdō atque pueritiae disciplīnīs, bellō maximō atque ācerrimīs hostibus, ad patris exercitum atque in mīlitiae disciplīnam profectus est; quī extrēmā pueritiā mīles in exercitū fuit summī imperātōris, ineunte adulēscentiā maximī ipse exercitūs imperātor; quī saepius cum hoste cōnflīxit, quam quisquam cum inimīcō concertāvit, plūra bella gessit quam cēterī lēgērunt, plūrēs prōvinciās cōnfēcit quam aliī concupīvērunt; cuius adulēscentia ad scientiam reī mīlitāris nōn aliēnīs praeceptīs, sed suīs imperiīs, nōn offēnsiōnibus bellī, sed victōriīs, nōn stīpendiīs, sed triumphīs est ērudīta. Quod dēnique genus esse bellī potest, in quō illum nōn exercuerit fortūna reī pūblicae? Cīvīle, Āfricānum, Trānsalpīnum, Hispāniēnse, servīle, nāvāle bellum, varia et dīversa genera et bellōrum et hostium, nōn sōlum gesta ab hōc ūnō, sed etiam cōnfecta, nūllam rem esse dēclārant in ūsū positam mīlitārī, quae huius virī scientiam fugere possit.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 27 read aloud (CF)

Satis mihi multa verba fēcisse videor, quā rē esset hōc bellum genere ipsō necessārium, māgnitūdine perīculōsum. Restat ut dē imperātōre ad id bellum dēligendō ac tantīs rēbus praeficiendō dīcendum esse videātur. Utinam, Quirītēs, virōrum fortium atque innocentium cōpiam tantam habērētis, ut haec vōbīs dēlīberātiō difficilis esset, quemnam potissimum tantīs rēbus ac tantō bellō praeficiendum putārētis! Nunc vērō – cum sit ūnus Cn. Pompēius, quī nōn modo eōrum hominum quī nunc sunt glōriam, sed etiam antīquitātis memoriam virtūte superārit – quae rēs est quae cūiusquam animum in hāc causā dubium facere possit?

article Nav

Caesar BG 5.24 read aloud (CF)

Subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere. Ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit. Trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit. Ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. Eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. Ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.

article Nav
Subscribe to Christopher Francese