Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 42-71

Postera cum prīmō stellās Oriente fugārat

clāra diēs, sociōs in coetum lītore ab omnī

advocat Aenēās tumulīque ex aggere fātur:

'Dardanidae magnī, genus altō ā sanguine dīvum,45

annuus exāctīs complētur mēnsibus orbis,

ex quō rēliquiās dīvīnīque ossa parentis

condidimus terrā maestāsque sacrāvimus ārās;

Iamque diēs, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,

semper honōrātum (sīc dī voluistis) habēbō.50

Hunc ego Gaetūlīs agerem sī Syrtibus exsul,

Argolicōve marī dēprēnsus et urbe Mycēnae,

annua vōta tamen sollemnīsque ōrdine pompās

exsequerer strueremque suīs altāria dōnīs.

Nunc ultrō ad cinerēs ipsīus et ossa parentis55

haud equidem sine mente, reor, sine nūmine dīvum

adsumus et portūs dēlātī intrāmus amīcōs.

Ergō agite et laetum cūnctī celebrēmus honōrem:

poscāmus ventōs, atque haec mē sacra quotannīs

urbe velit positā templīs sibi ferre dicātīs.60

Bīna boum vōbīs Trōiā generātus Acestēs

dat numerō capita in nāvīs; adhibēte Penātīs

et patriōs epulīs et quōs colit hospes Acestēs.

Praetereā, sī nōna diem mortālibus almum

Aurōra extulerit radiīsque retēxerit orbem,65

prīma citae Teucrīs pōnam certāmina classis;

quīque pedum cursū valet, et quī vīribus audāx

aut iaculō incēdit melior levibusque sagittīs,

seu crūdō fīdit pugnam committere caestū,

cūnctī adsint meritaeque exspectent praemia palmae.70

Ōre favēte omnēs et cingite tempora rāmīs.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-42-71