Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 72-103

Sīc fātus vēlat māternā tempora myrtō.

Hoc Helymus facit, hoc aevī mātūrus Acestēs,

hoc puer Ascanius, sequitur quōs cētera pūbēs.

Ille ē conciliō multīs cum mīlibus ībat75

ad tumulum magnā medius comitante catervā.

Hīc duo rīte merō lībāns carchēsia Bacchō

fundit humī, duo lacte novō, duo sanguine sacrō,

purpureōsque iacit flōrēs ac tālia fātur:

'Salvē, sāncte parēns, iterum; salvēte, receptī80

nēquīquam cinerēs animaeque umbraeque paternae.

Nōn licuit fīnīs Italōs fātāliaque arva

nec tēcum Ausonium, quīcumque est, quaerere Thybrim.'

Dīxerat haec, adytīs cum lūbricus anguis ab īmīs

septem ingēns gӯrōs, septēna volūmina trāxit85

amplexus placidē tumulum lāpsusque per ārās,

caeruleae cui terga notae maculōsus et aurō

squāmam incendēbat fulgor, ceu nūbibus arcus

mīlle iacit variōs adversō sōle colōrēs.

Obstipuit vīsū Aenēās. Ille agmine longō90

tandem inter paterās et lēvia pōcula serpēns

lībāvitque dapēs rūrsusque innoxius īmō

successit tumulō et dēpāsta altāria līquit.

Hōc magis inceptōs genitōrī īnstaurat honōrēs,

incertus geniumne locī famulumne parentis95

esse putet; caedit bīnās dē mōre bidentīs

totque suēs, totidem nigrantīs terga iuvencōs,

vīnaque fundēbat paterīs animamque vocābat

Anchīsae magnī Mānīsque Acheronte remissōs.

Nec nōn et sociī, quae cuique est cōpia, laetī100

dōna ferunt, onerant ārās mactantque iuvencōs;

ōrdine aēna locant aliī fūsīque per herbam

subiciunt veribus prūnās et vīscera torrent.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-72-103