Cicero /

Edited by: Ingo Gildenhard, Louise Hodgson, et al.

46

Age vērō illa rēs quantam dēclārat eiusdem hominis apud hostēs populī Rōmānī auctōritātem, quod ex locīs tam longinquīs tamque dīversīs tam brevī tempore omnēs huic sē ūnī dēdidērunt! quod Crētēnsium lēgātī, cum in eōrum īnsulā noster imperātor exercitusque esset, ad Cn. Pompēium in ultimās prope terrās vēnērunt eīque sē omnēs Crētēnsium cīvitātēs dēdere velle dīxērunt! Quid? Īdem iste Mithridātēs nōnne ad eundem Cn. Pompēium lēgātum ūsque in Hispāniam mīsit? eum, quem Pompēius lēgātum semper iūdicāvit, eī, quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum, speculātōrem quam lēgātum iūdicārī maluērunt. Potestis igitur iam cōnstituere, Quirītēs, hanc auctōritātem, multīs posteā rēbus gestīs māgnīsque vestrīs iūdiciīs amplificātam, quantum apud illōs rēgēs, quantum apud exterās nātiōnēs valitūram esse exīstimētis.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Louise Hodgson, et al. Cicero, On Pompey’s Command (De Imperio), 27-49. Dickinson College Commentaries (2015). http://dcc.dickinson.edu/cicero-de-imperio/46