Cicero /

Edited by: Ingo Gildenhard, Louise Hodgson, et al.

44

An vērō ūllam ūsquam esse ōram tam dēsertam putātis, quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum ūniversus populus Rōmānus refertō forō complētīsque omnibus templīs, ex quibus hic locus cōnspicī potest, ūnum sibi ad commūne omnium gentium bellum Cn. Pompēium imperātōrem dēpoposcit? Itaque, ut plūra nōn dīcam neque aliōrum exemplīs cōnfīrmem, quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompēiō omnium rērum ēgregiārum exempla sūmantur; quī quō diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperātor, tanta repente vīlitās annonae ex summā inopiā et cāritāte reī frūmentāriae cōnsecūta est ūnīus hominis spē ac nōmine, quantam vix ex summā ūbertāte agrōrum diūturna pāx efficere potuisset.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Louise Hodgson, et al. Cicero, On Pompey’s Command (De Imperio), 27-49. Dickinson College Commentaries (2015). http://dcc.dickinson.edu/cicero-de-imperio/44