Caesar, cōnsiliō ēius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat. Vēnit māgnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. Ibī ex captīvīs cōgnōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit. Tum cuidam ex equitibus Gallīs māgnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat. Hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistolā nostra ab hostibus cōnsilia cōgnōscantur. Sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad āmmentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat. In litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. Ille perlēctam in conventū mīlitum recitat, māximāque omnēs laetitiā adficit. Tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.
notes
他向西塞罗发了急信。
opinione...deiectus: “对他的预期失望”(Gaisser).
opinione trium legionum deiectus &c.: “尽管他对他三个军团(能来帮忙)的预期很失望,并且发现他(的预期)被削减到了两个军团...” (Moberly)
duas: 因此凯撒只能用他自己的军团和费比乌斯的军团——非常小的柄力——来面对数量庞大的敌人。(Allen & Greenough)
magnis itineribus: “通过长距离行军”。凯撒很急切。 (Gaisser) (A&G 409).
Graecis...litteris: 我们须理解,这句话的意思是“在希腊语里”,正如我们从凯撒 (1.29, 6.14)那里得知,希腊语在高卢境内能被很好的理解。 (Stock);(字面意思)“在希腊字母中”。高卢人对希腊字母非常熟悉。根据波利艾努斯 (8.23.6),急信中只有这些内容:“凯撒给西塞罗。鼓起勇气。期待援助。”(Allen & Judson)
intercepta epistola: “如果信件被拦截”;这里的绝对离格代替了条件从句。[1] (A&G 420)
tragulam: 一种沉重的凯尔特矛。 (Gaisser)
ammentum: ammentum是一种在轻标枪中间系紧的小带子,在特定状况下用于给轻标枪一个旋转的动作,就像今天的子弹一样。实验证明,因为它的作用轻标枪可以被投掷到两倍距离(的地方),而且瞄准得更加精确。(Allen & Greenough) (Smith)
perlectam...recitat: “在细读过(信件)之后,他大声地在士兵的集会前朗读(了信件)”