[1] Inter quae nēquāquam silentiō praetereundum reor, quid virtūtis ac mīrāculī caelestis fuerit ostēnsum, cum ossa eius inventa, atque ad ecclēsiam, in quā nunc servantur, trānslāta sunt. [2] Factum est autem hoc per industriam rēgīnae Merciōrum Osthrydae, quae erat fīlia frātris eius, id est Osviu, quī post illum rēgnī apicem tenēbat, ut in sequentibus dīcēmus.

[3] Est monastērium nōbile in prōvinciā Lindissī, nōmine Beardaneu, quod eadem rēgīna cum virō suō Aedilredō multum dīligēbat, venerābātur, excolēbat, in quō dēsīderābat honōranda patruī suī ossa recondere. [4] Cumque vēnisset carrum, in quō eadem ossa dūcēbantur, incumbente vesperā, in monastērium praefātum, nōluērunt ea, quī erant in monastēriō, libenter excipere; quia etsī sānctum eum nōverant, tamen, quia dē aliā prōvinciā ortus fuerat, et super eōs rēgnum accēperat, veterānīs eum odiīs etiam mortuum īnsequēbantur. [5] Unde factum est, ut ipsā nocte reliquiae adlātae foris permanērent, tentōriō tantum maiōre suprā carrum, in quō inerant, extēnsō. [6] Sed mīrāculī caelestis ostēnsiō, quam reverenter eae suscipiendae ā cūnctīs fidēlibus essent, patefēcit. [7] Nam tōta eā nocte columna lūcīs ā carrō illō ad caelum usque porrēcta, omnibus pēne eiusdem Lindissae prōvinciae locīs cōnspicua stābat. [8] Unde manē factō frātrēs monastēriī illīus, quī prīdiē abnuerant, dīligenter ipsī petere coepērunt, ut apud sē eaedem sānctae ac Deō dīlēctae reliquiae conderentur. [9] Lōta igitur ossa intulērunt in thēcam, quam in hōc praeparāverant, atque in ecclēsiā iuxtā honōrem congruum posuērunt; et ut rēgia virī sānctī persōna memoriam habēret aeternam, vēxillum eius super tumbam aurō et purpurā conpositum adposuērunt, ipsamque aquam, in quā lāverant ossa, in angulō sacrāriī fūdērunt. [10] Ex quō tempore factum est, ut ipsa terra, quae lavācrum venerābile suscēpit, ad abigendōs ex obsessīs corporibus daemonēs grātiae salūtāris habēret effectum.

[11] Dēnique tempore sequente, cum praefāta rēgīna in eōdem monastēriō morārētur, vēnit ad salūtandam eam abbātissa quaedam venerābilis, quae usque hodiē superest, vocābulō Aedilhild, soror virōrum sānctōrum Aedilvinī et Aldvinī, quōrum prior epīscopus in Lindissī prōvinciā, secundus erat abbās in monastēriō, quod vocātur Peartaneu, ā quō nōn longē et illa monastērium habēbat. [12] Cum ergō veniēns illō loquerētur cum rēgīnā, atque inter aliā, sermōne dē Osvaldō exortō, dīceret, quod et ipsa lūcem nocte illā suprā reliquiās eius ad caelum usque altam vīdisset, adiēcit rēgīna, quia dē pulvere pavīmentī, in quō aquā lavācrī illīus effūsa est, multī iam sānātī essent īnfirmī. [13] At illa petiit sibi portiōnem pulveris salūtiferī darī; et accipiēns inligātum pannō condidit in capsellā, et rediit. [14] Trānsāctō autem tempore aliquantō, cum esset in suō monastēriō, vēnit illīc quīdam hospes, quī solēbat nocturnīs saepius hōrīs repente ab inmundō spīritū gravissimē vexārī. [15] Quī cum benignē susceptus post caenam in lectō membra posuisset, subitō ā diabolō arreptus, clāmāre, dentibus frendere, spūmāre, et dīversīs mōtibus coepit membra torquēre. [16] Cumque ā nūllō vel tenerī vel ligārī potuisset, cucurrit minister, et pulsāns ad ōstium nūntiāvit abbātissae. [17] At illa aperiēns iānuam monastēriī, exīvit ipsa cum ūnā sānctimōniālium fēminārum ad locum virōrum, et ēvocāns presbyterum, rogāvit sēcum venīre ad patientem. [18] Ubi cum venientēs vidērent multōs adfuisse, quī vexātum tenēre, et mōtus eius īnsānōs conprimere cōnātī nēquāquam valēbant, dīcēbat presbyter exorcismōs, et quaeque poterat, prō sēdandō miserī furōre agēbat. [19] Sed nec ipse, quamvīs multum labōrāns, prōficere aliquid valēbat. [20] Cumque nīl salūtis furentī superesse vidērētur, repente vēnit in mentem abbātissae pulvis ille praefātus; statimque iussit īre ministram, et capsellam, in quā erat, addūcere. [21] Et cum illa adferēns, quae iussa est, intrāret ātrium domūs, in cuius interiōribus daemoniōsus torquēbātur, conticuit ille subitō, et quasi in somnum laxātus dēposuit caput, membra in quiētem omnia conposuit.

[22] ‘Conticuēre omnēs, intentīque ōra tenēbant,’

quem rēs exitum habēret, sollicitī exspectantēs. [23] Et post aliquantum hōrae spatium resēdit quī vexābātur, et graviter suspīrāns: ‘Modo,’ inquit, ‘sānum sapiō, recēpī enim sēnsum animī meī.’ [24] At illī sēdulō scīscitābantur, quōmodo hoc contigisset. [25] Quī ait: ‘Mox ut virgō haec cum capsellā, quam portābat, adpropinquāvit ātriō domus huius, discessēre omnēs, quī mē premēbant, spīritūs malignī, et mē relictō nusquam conpāruērunt.’ [26] Tunc dēdit eī abbātissa portiunculam dē pulvere illō, et sīc datā ōrātiōne ā presbyterō, nocte in illam quiētissimam dūxit; neque aliquid ex eō tempore nocturnī timōris aut vexātiōnis ab antīquō hoste pertulit.

 

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-11