[1] Sequente dehinc tempore fuit in eōdem monastēriō puerulus quīdam, longō febrium incommodō graviter vexātus. [2] Quī cum diē quādam sollicitus hōram accessiōnis exspectāret, ingressus ad eum quīdam dē frātribus: ‘Vīs,’ inquit, ‘mī nāte, doceam tē, quōmodo cūrēris ab huius molestiā langōris? [3] Surge, ingredere ecclēsiam, et accēdēns ad sepulchrum Osvaldī, ibi residē, et quiētus manēns adhere tumbae. [4] Vidē, nē exeās inde, nec dē locō moveāris, dōnec hōra recessiōnis febrium trānsierit. [5] Tunc ipse intrābō, et ēdūcam tē inde.’ [6] Fēcit, ut ille suāserat; sedentemque ad tumbam sānctī īnfirmitās tangere nēquāquam praesūmsit; quīn in tantum timēns aufugit, ut nec secundā diē, nec tertiā, neque umquam exinde eum audēret contingere. [7] Quod ita esse gestum, quī referēbat mihi, frāter inde adveniēns adiēcit, quod eō adhūc tempore, quō mēcum loquēbātur, superesset in eōdem monastēriō iam iuvenis ille, in quō tunc puerō factum erat hoc mīrāculum sānitātis. [8] Nec mīrandum precēs rēgis illīus iam cum Dominō rēgnantis multum valēre apud eum, quī temporālis rēgnī quondam gubernācula tenēns, magis prō aeternō rēgnō semper labōrāre ac dēprecārī solēbat.

[9] Dēnique ferunt, quia ā tempore mātūtīnae laudis saepius ad diem usque in ōrātiōnibus persteterit, atque ob crēbrum mōrem ōrandī, sīve grātiās agendī Dominō semper ubicumque sedēns, supīnās super genua sua manūs habēre solitus sit. [10] Vulgātum est autem, et in cōnsuētūdinem prōverbiī versum, quod etiam inter verba ōrātiōnis vītam fīnierit. [11] Nam cum armīs et hostibus circumsēptus iamiamque vidēret sē esse perimendum, ōrāvit prō animābus exercitūs suī. [12] Unde dīcunt in prōverbiō: ‘Deus miserēre animābus, dīxit Osvald cadēns in terram.’

[13] Ossa igitur illīus trānslāta et condita sunt in monastēriō, quō dīximus. [14] Porrō caput et manūs cum brāchiīs ā corpore praecīsās iussit rēx, quī occiderat, in stīpitibus suspendī. [15] Quō post annum dēveniēns cum exercitū successor rēgnī eius Osviu abstulit ea, et caput quidem in cymitēriō Lindisfarnēnsis ecclēsiae, in rēgiā vērō cīvitāte manūs cum brāchiīs condidit.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-12