Tum pater Aenēās 'Vestra' inquit 'mūnera vōbīs
certa manent, puerī et palmam movet ōrdine nēmō;
mē liceat cāsūs miserārī īnsontis amīcī.'350
Sīc fātus tergum Gaetūlī immāne leōnis
dat Saliō villīs onerōsum atque unguibus aureīs.
Hīc Nīsus 'Sī tanta' inquit 'sunt praemia victīs,
et tē lāpsōrum miseret, quae mūnera Nīsō
digna dabis, prīmam meruī quī laude corōnam355
nī mē, quae Salium, fortūna inimīca tulisset?'
et simul hīs dictīs faciem ostentābat et ūdō
turpia membra fimō. Rīsit pater optimus ollī
et clipeum efferrī iussit, Didymāonis artēs,
Neptūnī sacrō Danaīs dē poste refīxum.360
hōc iuvenem ēgregium praestantī mūnere dōnat.
vocabulary
media
Maps and Images