Haec ubi dicta, locum capiunt signōque repente315
corripiunt spatia audītō līmenque relinquunt,
effūsī nimbō similēs. simul ultima signant,
Prīmus abit longēque ante omnia corpora Nīsus
ēmicat et ventīs et fulminis ōcior ālīs;
proximus huic, longō sed proximus intervallō,320
īnsequitur Salius; spatiō post deinde relictō
tertius Euryalus;
Euryalumque Helymus sequitur; quō deinde sub ipsō
ecce volat calcemque terit iam calce Diōrēs
incumbēns umerō, spatia et sī plūra supersint325
trānseat ēlāpsus prior ambiguumque relinquat.
Iamque ferē spatiō extrēmō fessīque sub ipsam
fīnem adventābant, lēvī cum sanguine Nīsus
lābitur īnfēlīx, caesīs ut forte iuvencīs
fūsus humum viridīsque super madefēcerat herbās.330
hīc iuvenis iam victor ovāns vēstīgia pressō
haud tenuit titubāta solō, sed prōnus in ipsō
concidit immundōque fimō sacrōque cruōre.
nōn tamen Euryalī, nōn ille oblītus amōrum:
nam sēsē opposuit Saliō per lūbrica surgēns;335
ille autem spissā iacuit revolūtus harēnā,
Ēmicat Euryalus et mūnere victor amīcī
prīma tenet, plausūque volat fremitūque secundō.
post Helymus subit et nunc tertia palma Diōrēs.
Hīc tōtum caveae consessum ingentis et ōra340
prīma patrum magnīs Salius clāmōribus implet,
ēreptumque dolō reddī sibi poscit honōrem.
Tūtātur favor Euryalum lacrimaeque decōrae,
grātior et pulchrō veniēns in corpore virtūs.
adiuvat et magnā prōclāmat vōce Diōrēs,345
quī subiit palmae frūstrāque ad praemia vēnit
ultima, sī prīmī Saliō reddentur honōrēs.