Atque haec quā celeritāte gesta sint, quamquam vidētis, tamen ā mē in dīcendō praetereunda nōn sunt. Quis enim umquam aut obeundī negōtī aut cōnsequendī quaestūs studiō tam brevī tempore tot loca adīre, tantōs cursūs cōnficere potuit, quam celeriter Cn. Pompēiō duce tantī bellī impetus nāvigāvit? Quī nōndum tempestīvō ad nāvigandum marī Siciliam adiit, Āfricam explōrāvit, in Sardiniam cum classe vēnit atque haec tria frūmentāria subsidia reī pūblicae fīrmissimīs praesidiīs classibusque mūnīvit.