Quam prōvinciam tenuistis ā praedōnibus līberam per hōsce annōs? quod vectīgal vōbīs tūtum fuit? quem socium dēfendistis? cui praesidiō classibus vestrīs fuistis? quam multās exīstimātis īnsulās esse dēsertās, quam multās aut metū relīctās aut ā praedōnibus captās urbēs esse sociōrum? Sed quid ego longinqua commemorō? Fuit hōc quondam, fuit proprium populī Rōmānī, longē ā domō bellāre, et prōpūgnāculīs imperiī sociōrum fortūnās, nōn sua tēcta dēfendere. Sociīs ego nostrīs mare per hōs annōs clausum fuisse dīcam, cum exercitūs vestrī numquam Brundisiō nisi hieme summā trānsmīserint? Quī ad vōs ab exterīs nātiōnibus venīrent captōs querar, cum lēgātī populī Rōmānī redēmptī sint? Mercātōribus tūtum mare nōn fuisse dīcam, cum duodecim secūrēs in praedōnum potestātem pervēnerint?