[1] At contrā fuit quīdam in prōvinciā Merciōrum, cuius vīsiōnēs ac verba, nōn autem et conversātiō, plūrimīs, sed nōn sibimet ipsī, prōfuit. [2] Fuit autem temporibus Coenredī, quī post Aedilredum rēgnāvit, vir in lāicō habitū atque officiō mīlitārī positus; sed quantum prō industriā exteriōrī rēgī placēns, tantum prō internā suīmet neglegentiā displicēns. [3] Ammōnēbat ergō illum sēdulō, ut cōnfitērētur, et ēmendāret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subitō mortis superventū tempus omne paenitendī et ēmendandī perderet. [4] Vērum ille, frequenter licet admonitus, spernēbat verba salūtis, sēsēque tempore sequente paenitentiam āctūrum esse prōmittēbat. [5] Haec inter tāctus īnfirmitāte, dēcidit in lectum, atque ācrī coepit dolōre torquērī. [6] Ad quem ingressus rēx, dīligēbat enim eum multum, hortābātur, ut vel tunc, antequam morerētur, paenitentiam ageret commissōrum. [7] At ille respondit, nōn sē tunc velle cōnfitērī peccāta sua, sed cum ab īnfirmitāte resurgeret; nē exprobrārent sibi sodālēs, quod timōre mortis faceret ea, quae sospes facere nōluerat; fortiter quidem, ut sibi vidēbātur, locūtus, sed miserābiliter, ut post patuit, daemonicā fraude sēductus.

[8] Cumque morbō ingravēscente, dēnuō ad eum vīsitandum ac docendum rēx intrāret, clāmābat statim miserābilī vōce: ‘Quid vīs modo? quid hūc vēnistī? nōn enim mihi aliquid ūtilitātis aut salūtis potes ultrā cōnferre.’ [9] At ille: ‘Nōlī,’ inquit, ‘ita loquī, vidē ut sānum sapiās.’ [10] ‘Nōn,’ inquit, ‘īnsāniō, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculīs habeō.’ [11] ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ [12] ‘Paulō ante,’ inquit, ‘intrāvērunt domum hanc duo pulcherrimī iuvenēs, et resēdērunt circā mē, ūnus ad caput, et ūnus ad pedēs; prōtulitque ūnus libellum perpulchrum, sed vehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quō omnia, quae umquam bona fēceram, intuēns scrīpta repperī, et haec erant nimium pauca et modica. [13] Recēpērunt cōdicem, neque aliquid mihi dīcēbant. [14] Tum subitō supervēnit exercitus malignōrum et horridōrum vultū spīrituum, domumque hanc et exterius obsēdit, et intus maximā ex parte residēns implēvit. [15] Tunc ille, quī et obscūritāte tenebrōsae faciēī, et prīmātū sēdis maior esse vidēbātur eōrum, prōferēns cōdicem horrendae vīsiōnis, et magnitūdinis ēnormis, et ponderis pēne inportābilis, iussit ūnī ex satellitibus suīs mihi ad legendum dēferre. [16] Quem cum lēgissem, invēnī omnia scelera, nōn sōlum quae opere vel verbō, sed etiam quae tenuissimā cōgitātiōne peccāvī, manifēstissimē in eō tetricīs esse dēscrīpta litterīs. [17] Dīcēbatque ad illōs, quī mihi adsēderant, virōs albātōs et praeclārōs: “Quid hīc sedētis, scientēs certissimē, quia noster est iste?” [18] Respondērunt: “Vērum dīcitis: accipite et in cumulum damnātiōnis vestrae dūcite.” [19] Quō dictō statim dispāruērunt; surgentēsque duo nēquissimī spīritūs, habentēs in manibus vomerēs, percussērunt mē, ūnus in capite et alius in pede: quī vidēlicet modo cum magnō tormentō inrēpunt in interiōra corporis meī, moxque ut ad sē invicem perveniunt, moriar, et parātīs ad rapiendum mē daemonibus in īnfernī claustra pertrahar.’

[20] Sīc loquēbātur miser dēspērāns, et nōn multō post dēfūnctus, paenitentiam, quam ad breve tempus cum frūctū veniae facere supersēdit, in aeternum sine frūctū poenīs subditus facit. [21] Dē quō cōnstat, quia, sīcut beātus pāpa Gregōrius dē quibusdam scrībit, nōn prō sē ista, cui nōn prōfuēre, sed prō aliīs vīderit, quī eius interitum cognōscentēs differre tempus paenitentiae, dum vacat, timērent, nē inprōvīsō mortis articulō praeventī, inpaenitentēs perīrent. [22] Quod autem cōdicēs dīversōs per bonōs sīve malōs spīritūs sibi vīdit offerrī, ob id supernā dispēnsātiōne factum est, ut meminerīmus facta et cōgitātiōnēs nostrās nōn in ventum diffluere, sed ad exāmen summī Iūdicis cūncta servārī; et sīve per amīcōs angelōs in fīne nōbīs ostendenda, sīve per hostēs. [23] Quod vērō prius candidum cōdicem prōtulērunt angelī, deinde ātrum daemonēs; illī perparvum, istī ēnormem; animadvertendum est, quod in prīmā aetāte bona aliqua fēcit, quae tamen ūniversa prāvē agendō iuvenis obnūbilāvit. [24] Quī sī ē contrāriō errōrēs pueritiae corrigere in adulēscentiā, ac bene faciendō ā Deī oculīs abscondere cūrāsset, posset eōrum numerō sociārī, dē quibus ait psalmus: ‘Beātī, quōrum remissae sunt inīquitātēs, et quōrum tēcta sunt peccāta.’ [25] Hanc historiam, sīcut ā venerābilī antistite Pecthelmō didicī, simpliciter ob salūtem legentium sīve audientium nārrandam esse putāvī.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-13