[1] Solēbat autem īdem vir Dominī, cum apud Orientālēs Saxonēs epīscopātūs officiō fungerētur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrōrum, prōvinciam exhortandī grātiā revīsere: quem cum Oidilvald, fīlius Osvaldī rēgis, quī in Derōrum partibus rēgnum habēbat, virum sānctum et sapientem, probumque mōribus vidēret, postulāvit eum possessiōnem terrae aliquam ā sē ad cōnstruendum monastērium accipere, in quō ipse rēx et frequentius ad dēprecandum Dominum verbumque audiendum advenīre, et dēfūnctus sepelīrī dēbēret. [2] Nam et sē ipsum fidēliter crēdidit multum iuvārī eōrum ōrātiōnibus cotīdiānīs, quī illō in locō Dominō servīrent. [3] Habuerat autem īdem rēx sēcum frātrem germānum eiusdem epīscopī, vocābulō Caelin, virum aequē Deō dēvōtum, quī ipsī ac familiae ipsīus verbum et sacrāmenta fideī, erat enim presbyter, ministrāre solēbat, per cuius nōtitiam maximē ad dīligendum nōscendumque epīscopum pervēnit. [4] Favēns ergō vōtīs rēgis antistes ēlēgit sibi locum monastēriī cōnstruendī in montibus arduīs ac remōtīs, in quibus latrōnum magis latibula, ac lustra ferārum, quam habitācula fuisse vidēbantur hominum; ut, iuxtā prophētīam Īsaiae, ‘in cubīlibus, in quibus prius dracōnēs habitābant, orīrētur viror calamī et iuncī,’ id est frūctūs bonōrum operum ibi nāscerentur, ubi prius vel bēstiae commorārī, vel hominēs bēstiāliter vīvere cōnsuērant.

[5] Studēns autem vir Dominī acceptum monastēriī locum prīmō precibus ac ieiūniīs ā prīstinā flāgitiōrum sorde pūrgāre, et sīc in eō monastēriī fundāmenta iacere, postulāvit ā rēge, ut sibi tōtum XLmae tempus, quod īnstābat, facultātem ac licentiam ibīdem ōrātiōnis causā dēmorandī concēderet. [6] Quibus diēbus cūnctīs, exceptā dominicā, ieiūnium ad vesperam usque iuxtā mōrem prōtēlāns, nē tunc quidem nisi pānis permodicum, et ūnum ōvum gallīnāceum cum parvō lacte aquā mixtō percipiēbat. [7] Dīcēbat enim hanc esse cōnsuētūdinem eōrum, ā quibus normam disciplīnae rēgulāris didicerat, ut acceptā nūper locā ad faciendum monastērium vel ecclēsiam, prius ōrātiōnibus ac ieiūniīs Dominō cōnsecrent. [8] Cumque X diēs XLmae restārent, vēnit quī clāmāret eum ad rēgem. [9] At ille, nē opus religiōsum negōtiōrum rēgālium causa intermitterētur, petiit presbyterum suum Cynibillum, quī etiam frāter germānus erat ipsīus, pia coepta conplēre. [10] Cui cum ille libenter adquiēsceret, explētō studiō ieiūniōrum et ōrātiōnis, fēcit ibi monastērium, quod nunc Laestingaeū vocātur, et religiōsīs mōribus iuxtā rītus Lindisfarnensium, ubi ēducātus erat, īnstituit.

[11] Quī cum annīs multīs et in praefātā prōvinciā epīscopātum administrāret, et huius quoque monastēriī statūtīs prōpositīs cūram gereret, cāsū contigit, ut ad ipsum monastērium tempore mortālitātis adveniēns, tāctus ibīdem īnfirmitāte corporis obīret. [12] Quī prīmō quidem foris sepultus est; tempore autem prōcēdente, in eōdem monastēriō ecclēsia est in honōrem beātae Deī genetrīcis dē lapide facta, et in illā corpus ipsīus ad dexteram altāris reconditum.

[13] Dēdit autem epīscopus regendum post sē monastērium frātrī suō Ceadda, quī posteā epīscopus factus est, ut in sequentibus dicēmus. [14] IIII siquidem hī, quōs dīximus, germānī frātrēs, Cedd, et Cynibill, et Caelin, et Ceadda, quod rārō invenītur, omnēs sacerdōtēs Dominī fuēre praeclārī, et duo ex eīs etiam summī sacerdōtiī gradū fūnctī sunt. [15] Cum ergō epīscopum dēfūnctum ac sepultum in prōvinciā Nordanhymbrōrum audīrent frātrēs, quī in monastēriō eius erant in prōvinciā Orientālium Saxōnum, vēnērunt illō dē suō monastēriō hominēs circiter XXX, cupientēs ad corpus suī patris, aut vīvere, sī sīc Deō placēret, aut morientēs ibi sepelīrī. [16] Quī libenter ā suīs frātribus et conmilitōnibus susceptī, omnēs ibīdem superveniente praefātae pestilentiae clāde dēfūnctī sunt, exceptō ūnō puerulō, quem ōrātiōnibus patris suī ā morte cōnstat esse servātum. [17] Nam cum multō post haec tempore vīveret, et scrīptūrīs legendīs operam daret, tandem didicit sē aquā baptismatis nōn esse regenerātum, et mox fonte lavācrī salūtāris ablūtus, etiam postmodum ad ōrdinem presbyteriī prōmōtus est, multīsque in ecclēsiā ūtilis fuit; dē quō dūbitandum nōn crēdiderim, quīn intercessiōnibus, ut dīxī, suī patris, ad cuius corpus dīlēctiōnis ipsīus grātia vēnerat, sit ab articulō mortis retentus, ut et ipse sīc mortem ēvāderet aeternam, et aliīs quoque frātribus ministerium vītae ac salūtis docendō exhibēret.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-23