[1] Vērum dum adhūc Sigberct rēgnī īnfulās tenēret, supervēnit dē Hiberniā vir sānctus nōmine Furseus, verbō et āctibus clārus, sed et ēgregiīs īnsignis virtūtibus, cupiēns prō Dominō, ubicumque sibi oportūnum invenīret, peregrīnam dūcere vītam. [2] Quī cum ad prōvinciam Orientālium pervēnisset Anglōrum, susceptus est honōrificē ā rēge praefātō, et solitum sibi opus ēvangelīzandī exsequēns, multōs et exemplō virtūtīs, et incitāmentō sermōnis, vel incrēdulōs ad Chrīstum convertit, vel iam crēdentēs amplius in fide atque amōre Chrīstī cōnfirmāvit.

[3] Ubi quādam īnfirmitāte corporis arreptus, angelicā meruit vīsiōne perfruī, in quā admonitus est coeptō verbī ministeriō sēdulus īnsistere, vigiliīsque cōnsuētīs et ōrātiōnibus indēfessus incumbere; eō quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hōra futūra, dīcente Dominō: ‘Vigilāte itaque, quia nescītis diem neque hōram.’ [4] Quā vīsiōne cōnfirmātus, cūrāvit locum monastēriī, quem ā praefātō rēge Sigberctō accēperat, vēlōcissimē cōnstruere, ac rēgulāribus īnstituere disciplīnīs. [5] Erat aūtum monastērium silvārum et maris vīcīnitāte amoenum, cōnstrūctum in castrō quōdam, quod linguā Anglōrum Cnobheresburg, id est urbs Cnobherī, vocātur; quod deinde rēx prōvinciae illīus Anna ac nōbilēs quīque augustiōribus aedificiīs ac dōnāriīs adōrnārunt.

[6] Erat autem vir iste dē nōbilissimō genere Scottōrum, sed longē animō quam carne nōbilior. [7] Ab ipsō tempore pueritiae suae cūram nōn modicam lēctiōnibus sacrīs simul et monastīcīs exhibēbat disciplīnīs, et, quod maximē sānctōs decet, cūncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere cūrābat.

[8] Quid multa? Prōcēdente tempore et ipse sibi monastērium, in quō līberius caelestibus studiīs vacāret, cōnstrūxit; ubi correptus īnfirmitāte, sīcut libellus dē vītā eius cōnscrīptus sufficienter ēdocet, raptus est ē corpore; et ā vesperā usque ad gallī cantum corpore exūtus, angelicōrum agminum et aspectūs intuērī, et laudēs beātās meruit audīre. [9] Referre autem erat solitus, quod apertē eōs inter alia resonāre audīret: ‘Ībunt sānctī dē virtūte in virtūtem’; et iterum: ‘Vidēbitur Deus deōrum in Sīōn.’ [10] Quī reductus in corpore, et diē tertia rūrsum ēductus, vīdit nōn sōlum maiōra beātōrum gaudia, sed et maxima malignōrum spīrituum certāmina, quī crēbrīs accūsātiōnibus inprobī iter illī caeleste interclūdere contendēbant; nec tamen, prōtegentibus eum angelīs, quicquam prōficiēbant. [11] Dē quibus omnibus sīquī plēnius scīre vult (id est, quanta fraudis sōlertia daemonēs et āctūs eius, et verba superflua, et ipsās etiam cōgitātiōnēs quasi in librō dēscrīptās replicāverint; quae ab angelīs sānctīs, quae ā virīs iūstīs sibi inter angelōs appārentibus laeta vel trīstia cognōverit), legat ipsum, dē quō dīxī, libellum vītae eius, et multum ex illō, ut reor, prōfectus spīritālis accipiet.

[12] In quibus tamen ūnum est, quod et nōs in hāc historiā pōnere multīs commodum dūximus. [13] Cum ergō in altum esset ēlātus, iussus est ab angelīs, quī eum dūcēbant, respicere, in mundum. [14] At ille oculōs in īnferiōra dēflectēns, vīdit quasi vallem tenebrōsam subtus sē in īmō positam. [15] Vīdit et quattuor ignēs in āere nōn multō ab invicem spatiō distantēs. [16] Et interrogāns angelōs, quī essent hī ignēs, audīvit hōs esse ignēs, quī mundum succendentēs essent cōnsūmtūrī. [17] Ūnum mendāciī, cum hōc, quod in baptismō abrenūntiāre nōs Satānae et omnibus operibus eius prōmīsimus, minimē inplēmus; alterum cupiditātis, cum mundī dīvitiās amōrī caelestium praepōnimus; tertium dissēnsiōnis, cum animōs proximōrum etiam in supervacuīs rēbus offendere nōn formīdāmus; quārtum impietātis, cum īnfirmiōrēs spoliāre et eīs fraudem facere prō nihilō dūcimus. [18] Crēscentēs vērō paulātim ignēs usque ad invicem sēsē extendērunt, atque in inmēnsam adūnātī sunt flammam. [19] Cumque adpropinquāssent, pertimēscēns ille dīcit angelō: ‘Domine, ecce ignis mihi adpropinquat.’ [20] At ille: ‘Quod nōn incendistī,’ inquit, ‘nōn ārdēbit in tē; nam etsī terribilis iste ac grandis esse rogus vidētur, tamen iuxtā merita operum singulōs exāminat; quia ūnīuscuiusque cupiditās in hōc ignī ārdēbit. [21] Sīcut enim quis ārdet in corpore per inlicitam voluptātem, ita solūtus corpore ārdēbit per dēbitam poenam.’ [22] Tunc vīdit ūnum dē tribus angelīs, quī sibi in tōtā utrāque vīsiōne ductōrēs adfuērunt, praecēdentem ignēs flammae dīvidere, et duōs ab utrōque latere circumvolantēs ab ignium sē perīculō dēfendere. [23] Vīdit autem et daemonēs per ignem volantēs incendia bellōrum contrā iūstōs struere. [24] Sequuntur adversus ipsum accūsātiōnēs malignōrum, dēfēnsiōnēs spīrituum bonōrum, cōpiōsior caelestium agminum vīsiō; sed et virōrum dē suā nātiōne sānctōrum, quōs ōlim sacerdōtiī gradū nōn ignōbiliter potītōs, fāma iam vulgante, conpererat; ā quibus nōn pauca, quae vel ipsī, vel omnibus, quī audīre vellent, multum salūbria essent, audīvit. [25] Quī cum verba fīnīssent, et cum angelicīs spīritibus ipsī quoque ad caelōs redīrent, remānsērunt cum beātō Furseō trēs angelī, dē quibus dīximus, quī eum ad corpus referrent. [26] Cumque praefātō ignī maximō adpropiārent, dīvīsit quidem angelus, sīcut prius, ignem flammae. [27] Sed vir Deī ubi ad patefactam usque inter flammās iānuam pervēnit, arripientēs inmundī spīritūs ūnum dē eīs, quōs in ignibus torrēbant, iactāvērunt in eum, et contingentēs humerum māxillamque eius incendērunt; cognōvitque hominem, et, quia vestīmentum eius morientīs accēperit, ad memoriam redūxit. [28] Quem angelus sānctus statim adprehendēns in ignem reiēcit. [29] Dīcēbatque hostis malignus: ‘Nōlīte repellere, quem ante suscēpistis; nam sīcut bona eius peccātōris suscēpistis, ita et dē poenīs eius participēs esse dēbētis.’ [30] Contrādīcēns angelus: ‘Nōn,’inquit, ‘propter avāritiam, sed propter salvandam eius animam suscēpit’; cessāvitque ignis. [31] Et conversus ad eum angelus: ‘Quod incendistī,’ inquit, ‘hoc ārsit in tē. [32] Sī enim huius virī in peccātīs suīs mortuī pecūniam nōn accēpissēs, nec poena eius in tē ārdēret.’ [33] Et plūra locūtus, quid ergā salūtem eōrum, quī ad mortem poenitērent, esset agendum, salūbrī sermōne docuit. [34] Quī postmodum in corpore restitūtus, omnī vītae suae tempore signum incendiī, quod in animā pertulit, vīsibile cūnctīs in humerō māxillāque portāvit; mīrumque in modum, quid anima in occultō passa sit, carō palam praemōnstrābat. [35] Cūrābat autem semper, sīcut et anteā facere cōnsuērat, omnibus opus virtūtum et exemplīs ostendere, et praedicāre sermōnibus. [36] Ōrdinem autem vīsiōnum suārum illīs sōlummodo, quī propter dēsīderium conpūnctiōnis interrogābant, expōnere volēbat. [37] Superest adhūc frāter quīdam senior monastēriī nostrī, quī nārrāre solet dīxisse sibi quendam multum vērācem ac religiōsum hominem, quod ipsum Furseum vīderit in prōvinciā Orientālium Anglōrum, illāsque vīsiōnēs ex ipsīus ōre audierit; adiciēns, quia tempus hiemis fuerit ācerrimum et glaciē cōnstrictum, cum sedēns in tenuī veste vir ita inter dīcendum, propter magnitūdinem memorātī timōris vel suāvitātis, quasi in mediae aestātis caumate sūdāverit.

[38] Cum ergō, ut ad superiōra redeāmus, multīs annīs in Scottiā verbum Deī omnibus adnūntiāns, tumultus inruentium turbārum nōn facile ferret, relictīs omnibus, quae habēre vidēbātur, ab ipsā quoque īnsulā patriā discessit; et paucīs cum frātribus per Brettōnēs in prōvinciam Anglōrum dēvēnit, ibique praedicāns verbum, ut dīximus, monastērium nōbile cōnstrūxit. [39] Quibus rīte gestīs, cupiēns sē ab omnibus saeculī huius. et ipsīus quoque monastēriī negōtiīs aliēnāre, relīquit monastēriī et animārum cūram frātrī suō Fullānō, et presbyterīs Gobbanō et Dicullō, et ipse ab omnibus mundī rēbus liber in anchorēticā conversātiōne vītam fīnīre disposuit. [40] Habuit alterum frātrem vocābulō Ultānum, quī dē monastēriī probātiōne diūturna ad heremiticam pervēnerat vītam. [41] Hunc ergō sōlus petēns, annum tōtum cum eō in continentiā et ōrātiōnibus, in cotīdiānīs manuum vīxit labōribus.

[42] Dein turbātam incursiōne gentīlium prōvinciam vidēns, et monastēriīs quoque perīculum inminēre praevidēns, dīmissīs ōrdinātē omnibus nāvigāvit Galliam, ibique ā rēge Francōrum Hloduiō vel patriciō Ercunvaldō honōrificē susceptus, monastērium cōnstrūxit in locō Latineacō nōminātō, ac nōn multō post īnfirmitāte correptus diem clausit ultimum. [43] Cuius corpus īdem Ercunvaldus patricius accipiēns, servāvit in porticū quōdam ecclēsiae, quam in vīllā suā, cui nōmen est Perrona, faciēbat, dōnec ipsa ecclēsia dēdicārētur. [44] Quod dum post diēs XXVII esset factum, et corpus ipsum dē porticū ablātum prope altāre esset recondendum, inventum est ita inlesum, ac sī eadem hōra dē hāc lūce fuisset ēgressus. Sed et post annōs IIII, cōnstrūctā domunculā cultiōre receptuī corporis eiusdem, ad orientem altāris, adhūc sine maculā corruptiōnis inventum, ibīdem dignō cum honōre trānslātum est; ubi merita illīus multīs saepe cōnstat Deō operante clāruisse virtūtibus. [45] Haec et dē corporis eius incorruptiōne breviter attigimus, ut, quanta esset virī sublīmitas, legentibus nōtius existeret. [46] Quae cūncta in libellō eius sufficientius, sed et dē aliīs conmilitōnibus ipsīus, quisque lēgerit, inveniet.

 

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-19