[1] Sequitur clādēs, forte an dolō prīncipis incertum (nam utrumque auctōrēs prōdidēre), sed omnibus quae huic urbī per violentiam ignium accidērunt gravior atque atrōcior. [2] initium in eā parte circī ortum quae Palātīnō Caeliōque montibus contigua est, ubi per tabernās, quibus id mercimōnium inerat quō flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac ventō citus longitūdinem circī corripuit. neque enim domus mūnīmentīs saeptae vel templa mūris cīncta aut quid aliud morae interiacēbat. [3] impetū pervagātum incendium plāna prīmum, deinde in ēdita adsurgēns et rūrsus īnferiōra populandō, antiit remedia vēlōcitāte malī et obnoxiā urbe artis itineribus hūcque et illūc flexīs atque ēnormibus vīcīs, quālīs vetus Rōma fuit. [4] ad hoc lāmenta paventium fēminārum, fessa aetāte aut rudis pueritiae, quīque sibi quīque aliīs cōnsulēbant, dum trahunt invalidōs aut opperiuntur, pars mōra, pars festīnāns, cūncta impediēbant. [5] et saepe dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumveniēbantur, vel sī in proxima ēvāserant, illīs quoque ignī correptīs, etiam quae longinqua crēdiderant in eōdem cāsū reperiēbant. [6] postrēmō, quid vītārent quid peterent ambiguī, complēre viās, sternī per agrōs; quīdam āmissīs omnibus fortūnīs, diurnī quoque victūs, aliī cāritāte suōrum, quōs ēripere nequīverant, quamvīs patente effugiō interiēre. [7] nec quisquam dēfendere audēbat, crēbrīs multōrum minīs restinguere prohibentium, et quia aliī palam facēs iaciēbant atque esse sibi auctōrem vōciferābantur, sīve ut raptus licentius exercērent seu iussū.

Essay

Chapter 38 offers ‘a splendid study of the chaos produced by calamity, and of the human suffering involved.’1 Watch Tacitus keep his camera constantly on the. . . [full essay]

Study Questions

38.1:

  • Parse prodidere.
  • What type of ablative is omnibus?

38.2:

  • Comment on Tacitus’ selection of the word mercimonium.
  • State and explain the case of morae.

38.3:

  • How is Tacitus’ use of verbs in this sentence particularly effective?

38.4:

  • State and explain the case of rudis pueritiae.

38.5:

  • Parse circumveniebantur.

38.6:

  • Explain the mood of vitarent.

38.7:

  • What type of dative is sibi?

Stylistic Appreciation:

How does Tacitus’ language in this chapter make the outbreak of the Great Fire both dramatic and moving?

Discussion Point:

Did Nero start the Fire? If not, is Tacitus right to raise the possibility he did? Does he want us to believe that Nero was behind it? Can you think of contemporary examples of ‘insinuation’ (maybe from journalism)?

article Nav
Previous
Next

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. https://dcc.dickinson.edu/ro/tacitus-annals/15-38