Sīc ait atque animum pictūrā pāscit inānī
multa gemēns, largōque ūmectat flūmine vultum.465
Namque vidēbat utī bellantēs Pergama circum
hāc fugerent Grāī, premeret Trōiāna iuventūs;
hāc Phryges, īnstāret currū cristātus Achillēs.
Nec procul hinc Rhēsī niveīs tentōria vēlīs
agnōscit lacrimāns, prīmō quae prōdita somnō470
Tӯdīdēs multā vāstābat caede cruentus,
ārdentēsque āvertit equōs in castra prius quam
pābula gustāssent Trōiae Xanthumque bibissent.
Parte aliā fugiēns āmissīs Trōïlus armīs,
īnfēlīx puer atque impār congressus Achillī,475
fertur equīs currūque haeret resupīnus inānī,
lōra tenēns tamen; huic cervīxque comaeque trahuntur
per terram, et versā pulvis īnscrībitur hastā.
Intereā ad templum nōn aequae Palladis ībant
crīnibus Īliades passīs peplumque ferēbant480
suppliciter, trīstēs et tūnsae pectora palmīs;
dīva solō fīxōs oculōs āversa tenēbat.
Ter circum Īliacōs raptāverat Hectora mūrōs
exanimumque aurō corpus vēndēbat Achillēs.
Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab īmō,485
ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amīcī
tendentemque manūs Priamum cōnspexit inermēs.
Sē quoque prīncipibus permixtum agnōvit Achīvīs,
Ēōāsque aciēs et nigrī Memnonis arma.
Dūcit Amāzonidum lūnātīs agmina peltīs490
Penthesilēa furēns mediīsque in mīlibus ārdet,
aurea subnectēns exsertae cingula mammae
bellātrīx, audetque virīs concurrere virgō.