M. Et quae tanta fuit Rōmam tibi causa videndī?
T. Lībertās, quae sēra tamen respexit inertem,
candidior postquam tondentī barba cadēbat,
respexit tamen et longō post tempore vēnit,
postquam nōs Amaryllis habet, Galatēa relīquit.30
namque (fatēbor enim) dum mē Galatēa tenēbat,
nec spēs lībertātis erat nec cūra pecūlī.
quamvīs multa meīs exīret victima saeptīs
pinguis et ingrātae premerētur cāseus urbī,
nōn umquam gravis aere domum mihi dextra redībat.35
notes
notes go here
vocabulary
vocab goes here