Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 311-345

At pius Aeneas dextram tendebat inermem

nudato capite atque suos clamore uocabat:

'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit?

o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes

compositae leges. mihi ius concurrere soli;315

me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo

firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'

has inter uoces, media inter talia uerba

ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est,

incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,320

quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,

attulerit; pressa est insignis gloria facti,

nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.

Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit

turbatosque duces, subita spe feruidus ardet;325

poscit equos atque arma simul, saltuque superbus

emicat in currum et manibus molitur habenas.

multa uirum uolitans dat fortia corpora leto.

seminecis uoluit multos: aut agmina curru

proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.330

qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri

sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis

bella mouens immittit equos, illi aequore aperto

ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu

Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora335

Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:

talis equos alacer media inter proelia Turnus

fumantis sudore quatit, miserabile caesis

hostibus insultans; spargit rapida ungula rores

sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.340

iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,

hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo

Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse

nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis

uel conferre manum uel equo praeuertere uentos.345

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-311-345