Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 346-382

Parte alia media Eumedes in proelia fertur,

antiqui proles bello praeclara Dolonis,

nomine auum referens, animo manibusque parentem,

qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,

ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;350

illum Tydides alio pro talibus ausis

adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.

hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,

ante leui iaculo longum per inane secutus

sistit equos biiugis et curru desilit atque355

semianimi lapsoque superuenit, et pede collo

impresso dextrae mucronem extorquet et alto

fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:

'en agros et, quam bello, Troiane, petisti,

Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me360

ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.'

huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit

Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque

et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.

ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto365

insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,

qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:

sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt

conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum

et cristam aduerso curru quatit aura uolantem.370

non tulit instantem Phegeus animisque frementem

obiecit sese ad currum et spumantia frenis

ora citatorum dextra detorsit equorum.

dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum

lancea consequitur rumpitque infixa bilicem375

loricam et summum degustat uulnere corpus.

ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem

ibat et auxilium ducto mucrone petebat,

cum rota praecipitem et procursu concitus axis

impulit effunditque solo, Turnusque secutus380

imam inter galeam summi thoracis et oras

abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-346-382