Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 287-310

Īnfrēnant aliī currūs aut corpora saltū

subiciunt in equōs et strictīs ēnsibus adsunt.

Messāpus rēgem rēgisque īnsīgne gerentem

Tyrrhēnum Aulestēn, avidus cōnfundere foedus,290

adversō prōterret equō; ruit ille recēdēns

et miser oppositīs ā tergō involvitur ārīs

in caput inque umerōs. At fervidus advolat hastā

Messāpus tēlōque ōrantem multa trabālī

dēsuper altus equō graviter ferit atque ita fātur:295

'Hōc habet, haec melior māgnīs data victima dīvīs.'

Concurrunt Italī spoliantque calentia membra.

Obvius ambūstum torrem Corynaeus ab ārā

corripit et venientī Ebysō plāgamque ferentī

occupat ōs flammīs: ollī ingēns barba relūxit300

nīdōremque ambūsta dedit. Super ipse secūtus

caesariem laevā turbātī corripit hostis

impressōque genū nītēns terrae applicat ipsum;

sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum

pāstōrem primāque aciē per tēla ruentem305

ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī

adversī frontem mediam mentumque reductā

dissicit et sparsō lātē rigat arma cruōre.

Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget

somnus, in aeternam conduntur lūmina noctem.310

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-287-310