Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 257-286

Tum vērō augurium Rutulī clāmōre salūtant

expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur

'Hōc erat, hōc vōtīs' inquit 'quod saepe petīvī.

Accipiō agnōscōque deōs; mē, mē duce ferrum260

corripite, ō miserī, quōs improbus advena bellō

territat invalidās ut avīs, et lītora vestra

vī populat. petet ille fugam penitusque profundō

vēla dabit. Vōs ūnanimī dēnsēte catervās

et rēgem vōbīs pūgnā dēfendite raptum.'265

Dīxit, et adversōs tēlum contorsit in hostīs

prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus et aurās

certa secat. Simul hōc, simul ingēns clāmor et omnēs

turbātī cuneī calefactaque corda tumultū.

Hasta volāns, ut forte novem pulcherrima frātrum270

corpora cōnstiterant contrā, quōs fīda creārat

ūna tot Arcadiō coniūnx Tyrrhēna Gylippō,

hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis alvō

balteus et laterum iunctūrās fībula mordet,

ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,275

trānsadigit costās fulvāque effundit harēnā.

At frātrēs, animōsa phalanx accēnsaque lūctū,

pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum

corripiunt caecīque ruunt. Quōs agmina contrā

prōcurrunt Laurentum, hinc dēnsī rūrsus inundant280

Trōes Agyllīnīque et pīctīs Arcades armīs:

sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō.

Dīripuēre ārās, it tōtō turbida caelō

tempestās tēlōrum ac ferreus ingruit imber,

crātērāsque focōsque ferunt. Fugit ipse Latīnus285

pulsātōs referēns īnfectō foedere dīvōs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-257-286