Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 836-867

At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis

alta sedet summis spectatque interrita pugnas.

utque procul medio iuuenum in clamore furentum

prospexit tristi mulcatam morte Camillam,

ingemuitque deditque has imo pectore uoces:840

'heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti

supplicium Teucros conata lacessere bello!

nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam

profuit aut nostras umero gessisse pharetras.

non tamen indecorem tua te regina reliquit845

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus

morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto

regis Dercenni terreno ex aggere bustum850

antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;

hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.

ut uidit fulgentem armis ac uana tumentem,

'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum,855

huc periture ueni, capias ut digna Camillae

praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'

dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam

deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit

et duxit longe, donec curuata coirent860

inter se capita et manibus iam tangeret aequis,

laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.

extemplo teli stridorem aurasque sonantis

audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.

illum exspirantem socii atque extrema gementem865

obliti ignoto camporum in puluere linquunt;

Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-836-867