Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 794-835

Audiit et vōtī Phoebus succēdere partem

mente dedit, partem volucrīs dispersit in aurās:795

sterneret ut subitā turbātam morte Camillam

adnuit ōrantī; reducem ut patria alta vidēret

nōn dedit, inque Notōs vōcem vertēre procellae.

Ergō ut missa manū sonitum dedit hasta per aurās,

convertēre animōs ācrīs oculōsque tulēre800

cūnctī ad rēgīnam Volscī. Nihil ipsa nec aurae

nec sonitūs memor aut venientis ab aethere tēlī,

hasta sub exsertam dōnec perlāta papillam

haesit virgineumque altē bibit ācta cruōrem.

Concurrunt trepidae comitēs dominamque ruentem805

suscipiunt. Fugit ante omnīs exterritus Arrūns

laetitiā mixtōque metū, nec iam amplius hastae

crēdere nec tēlīs occurrere virginis audet.

Ac velut ille, prius quam tēla inimīca sequantur,

continuō in montīs sēsē āvius abdidit altōs810

occīsō pāstōre lupus māgnōve iuvencō,

cōnscius audācis factī, caudamque remulcēns

subiēcit pavitantem uterō silvāsque petīvit:

haud secus ex oculīs sē turbidus abstulit Arrūns

contentusque fugā mediīs sē immiscuit armīs.815

Illa manū moriēns tēlum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costās altō stat vulnere mūcrō.

lābitur exsanguis, lābuntur frīgida lētō

lūmina, purpureus quondam color ōra relīquit.

Tum sīc exspīrāns Accam ex aequālibus ūnam820

adloquitur, fīda ante aliās quae sōla Camillae

quīcum partīrī cūrās, atque haec ita fātur:

'Hāctenus, Acca soror, potuī: nunc vulnus acerbum

cōnficit, et tenebrīs nigrēscunt omnia circum.

Effuge et haec Turnō mandāta novissima perfer:825

succēdat pūgnae Trōiānōsque arceat urbe.

Iamque valē.' Simul hīs dictīs linquēbat habēnās

ad terram nōn sponte fluēns. Tum frīgida tōtō

paulātim exsolvit sē corpore, lentaque colla

et captum lētō posuit caput, arma relinquēns,830

vītaque cum gemitū fugit indīgnāta sub umbrās.

Tum vērō immēnsus surgēns ferit aurea clāmor

sīdera: dēiectā crūdēscit pūgna Camillā;

incurrunt dēnsī simul omnis cōpia Teucrum

Tyrrhēnīque ducēs Euandrīque Arcades ālae.835

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-794-835