Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 868-895

Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae,

turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,

disiectique duces desolatique manipli870

tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.

nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis

sustentare ualet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.875

uoluitur ad muros caligine turbidus atra

puluis, et e speculis percussae pectora matres

femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

qui cursu portas primi inrupere patentis,

hos inimica super mixto premit agmine turba,880

nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

moenibus in patriis atque inter tuta domorum

confixi exspirant animas. pars claudere portas,

nec sociis aperire uiam nec moenibus audent

accipere orantis, oriturque miserrima caedes885

defendentum armis aditus inque arma ruentum.

exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum

pars in praecipitis fossas urgente ruina

uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis

arietat in portas et duros obice postis.890

ipsae de muris summo certamine matres

(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)

tela manu trepidae iaciunt ac robore duro

stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis

praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.895

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-868-895