Reliquum est, ut dē fēlīcitāte, quam praestāre dē sē ipsō nēmō potest, meminisse et commemorāre dē alterō possumus, sīcut aequum est hominēs dē potestāte deōrum, timidē et pauca dīcāmus. Ego enim sīc exīstimō, Maximō, Mārcellō, Scīpiōnī, Mariō et cēterīs māgnīs imperātōribus nōn sōlum propter virtutem, sed etiam propter fortūnam saepius imperia mandāta atque exercitūs esse commissōs. Fuit enim profectō quibusdam summīs virīs quaedam ad amplitūdinem et ad glōriam et ad rēs māgnās bene gerendās dīvīnitus adiūncta fortūna. Dē huius autem hominis fēlīcitāte, dē quō nunc agimus, hāc ūtar moderātiōne dīcendī, nōn ut in illīus potestāte fortūnam positam esse dīcam, sed ut praeterita meminisse, reliqua spērāre videāmur, nē aut invīsa dīs immortālibus ōrātiō nostra aut ingrāta esse videātur.