Et quoniam auctōritās quoque in bellīs administrandīs multum atque in imperiō mīlitārī valet, certē nēminī dubium est, quīn eā rē īdem ille imperātor plurimum possit. Vehementer autem pertinēre ad bella administranda, quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus nostrīs exīstiment, quis ignōrat, cum sciāmus hominēs, in tantīs rēbus ut aut contemnant aut metuant aut ōderint aut ament, opīniōne nōn minus et fāmā quam aliquā ratiōne certā commovērī? Quod igitur nōmen umquam in orbe terrārum clārius fuit? cuius rēs gestae parēs? Dē quō homine vōs, id quod maximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis?