Chapter 6.14

Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt, neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt; mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem. Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propīnquīsque mittuntur. Māgnum ibī numerum versuum ēdiscere dīcuntur. Itaque annōs nōn nūllī XX in disciplīnā permanent. Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. Id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint neque eōs quī discunt litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō āc memoriam remittant. In prīmīs hōc volunt persuādēre, nōn interīre animās sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs, atque hōc māximē ad virtūtem excitārī putant, metū mortis neglēctō. Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī āc terrārum māgnitūdine, dē rērum nātūrā, dē deōrum immortālium vī āc potestāte disputant et iuventūtī trādunt.

    他们的特权和教条。

    sponte: 副词性离格:独立地,自愿地。(Sihler) (A&G 419.c)

    disciplina: 对比罗马教育

    quod neque ...velint: “因为人们猜测他们不愿意…” (Moberly) (A&G 540).

    litteris confisos: “依赖书面文字” (Allen & Judson) (A&G 496).

    minus studere: “对…不那么注意” (Walker).

    minus memoriae studere: “较少地培养记忆力” (Hodges).

    praesidio: 字面意思就是“因为有…的保护”,等于“依靠…” (Walker).

    remittant: “放松” (Hodges).

    quod…remittant: “这是大多数情况中的结果,也就是依赖书面记录的人失去了背熟文章所需的坚持不懈的精神以及良好的记忆力”(Peskett).

    hoc: (受格;更经常会用illud),指代这之后的词语/句子;hōc(离格),指代之前提到的。(Allen & Judson) (A&G 297).

    excitari: “人们被激励” (Walker)

    multa…disputant: “他们有许多推论” (Moberly).

    Drŭĭdes, -um m.: 高卢教士

    cōnsuēscō –suēscere –suēvī –suētum: 对...习惯

    tribūtum –ī n.: 赠品,贡物

    mīlitia –ae f.: 兵役

    vacatiō –ōnis f.: 免除

    immūnitās –ātis f.: 免除(税务,公告职责)

    excitō –āre: 使激动,激励,警醒

    propinquus –a –um: 靠近的,临近的;亲戚

    versus –ūs m.: (诗的)一行,诗句

    permaneō –manēre –mānsī –mānsum: 保持,停留,坚持

    fās n. (indecl.): 正确的事情,神法

    māndo –āre: 托付,委托,信赖

    Graecus –a –um: 希腊的

    efferō –ferre, extulī, ēlātum: 带出,去除

    cōnfīdō –fīdere –fĭsus sum: 信任,依靠

    dīligentia –ae f.: 专注,勤奋

    perdiscō –discere –didicī: 通透地学习

    remittō –mittere –mīsī –missum: 使离开,放弃

    persuādeō –suadēre –suāsī –suāsum: 使确信,劝服

    intereō –īre –iī –itum: 在...之间行走,在...中迷路;死亡

    metus –ūs, m.: 恐惧

    neglegō –legere –lēxī –lēctum: 不关心,忽略,对...冷漠

    mōtus –ūs m.: 动作,运动

    immortālis –e: 不死的,永恒的

    disputō –āre: 研究,讨论

    iuventūs –ūtis f.: 青春

    Text Read Aloud
    Article Nav
    Previous
    Chinese, Simplified
    Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011, revised and enlarged 2018. ISBN: 978-1-947822-02-3. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/chapter-6-14