[1] Ostenditur autem usque hodiē, et in magnā venerātiōne habētur locus ille, ubi ventūrus ad hanc pugnam Osvald signum sānctae crucis ērēxit, ac flexīs genibus Deum dēprecātus est, ut in tantā rērum necessitāte suīs cultōribus caelestī succurreret auxiliō. [2] Dēnique fertur, quia facta citātō opere cruce, ac foveā praeparātā, in quā statuī dēbēret, ipse fīdē fervēns hanc arripuerit, ac foveae inposuerit, atque utrāque manū ērēctam tenuerit, dōnec adgestō ā mīlitibus pulvere terrae fīgerētur; et hōc factō, elatā in altum vōce cūnctō exercituī prōclāmāverit: ‘Flectāmus omnēs genua, et Deum omnipotentem, vīvum, ac vērum in commūne dēprecēmur, ut nōs ab hoste superbō ac ferōce suā miserātiōne dēfendat; scit enim ipse, quia iūstā prō salūte gentis nostrae bella suscēpimus.’ [3] Fēcērunt omnēs, ut iusserat, et sīc incipiente dīlūculō in hostem prōgressī, iuxtā meritum suae fideī victōria potītī sunt. [4] In cuius locō ōrātiōnis innumerae virtūtēs sānitātum nōscuntur esse patrātae, ad indicium vidēlicet ac memoriam fideī rēgis. [5] Nam et usque hodiē multī dē ipsō lignō sacrōsānctae crucis astulās excidere solent, quās cum in aquās mīserint, eīsque languentēs hominēs aut pecudēs pōtāverint, sīve asperserint, mox sānitātī restituuntur.

[6] Vocātur locus ille linguā Anglōrum Hefenfelth, quod dīcī potest latīne caelestis campus, quod certō utique praesāgiō futūrōrum antīquitus nōmen accēpit; significāns nīmīrum, quod ibīdem caeleste ērigendum tropaeum, caelestīs inchoanda victōria, caelestia usque hodiē forent mīrācula celebranda. [7] Est autem locus iuxtā mūrum illum ad aquilōnem, quō Rōmānī quondam ob arcendōs barbarōrum impetus tōtam ā marī ad mare praecīnxēre Brittāniam, ut suprā docuimus. [8] In quō vidēlicet locō cōnsuētūdinem multō iam tempore fēcerant frātrēs Hagustaldensis ecclēsiae, quae nōn longē abest, advenientēs omnī annō prīdiē quam posteā īdem rēx Osvald occīsus est, vigiliās prō salūte animae eius facere, plūrimāque psalmōrum laude celebrāta, victimam prō eō manē sacrae oblātiōnis offerre. [9] Quī etiam crēscente bonā cōnsuētūdine, nūper ibīdem ecclēsia cōnstrūcta, sacrātiōrem et cūnctīs honōrābiliōrem omnibus locum fēcēre. [10] Nec inmeritō, quia nūllum, ut conperīmus, fideī Chrīstiānae signum, nūlla ecclēsia, nūllum altāre in tōtā Berniciōrum gente ērēctum est, priusquam hoc sacrae crucis vēxillum novus mīlitiae ductor, dictante fideī dēvōtiōne, contrā hostem inmānissimum pugnātūrus statueret.

[11] Nec ab rē est ūnum ē plūribus, quae ad hanc crucem patrāta sunt, virtūtīs mīrāculum ēnārrāre. [12] Quīdam dē frātribus eiusdem Hagustaldensis ecclēsiae, nōmine Bothelm quī nunc usque superest, ante paucōs annōs, dum incautius forte noctū in glaciē incēderet, repente conruēns, brāchium contrīvit, ac gravissimā frāctūrae ipsīus coepit molestiā fatīgārī; ita ut nē ad os quidem addūcere ipsum brāchium ullātenus dolōre arcente valēret. [13] Quī cum diē quādam māne audīret ūnum dē frātribus ad locum eiusdem sānctae crucis ascendere disposuisse, rogāvit, ut aliquam sibi partem dē illō lignō venerābilī rediēns adferret, crēdere sē dīcēns, quia per hōc, dōnante Dominō, salūtem posset cōnsequī. [14] Fēcit ille, ut rogātus est, et reversus ad vesperam, sedentibus iam ad mēnsam frātribus, obtulit eī aliquid dē veterī muscō, quō superficiēs lignī erat obsita. [15] Quī cum sedēns ad mēnsam nōn habēret ad manum, ubi oblātum sibi mūnus repōneret, mīsit hoc in sinum sibi. [16] Et dum īret cubitum, oblītus hoc alicubi dēpōnere, permīsit suō in sinū permanēre. At mediō noctis tempore, cum ēvigilāret, sēnsit nesciō quid frīgidī suō laterī adiacēre, admōtāque manū requīrere quid esset, ita sānum brāchium manumque repperit, ac sī nihil umquam tantī langoris habuisset.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-2