[1] Fīnītoque cōnflīctū, ac solūtā contiōne, Agilberctus domum rediit. Colman vidēns sprētam suam doctrīnam, sectamque esse dispectam, adsūmtīs hīs, quī sē sequī voluērunt, id est quī pascha catholicum et tōnsūram corōnae (nam et dē hoc quaestiō nōn minima erat) recipere nōlēbant, Scottiam regressus est, tractātūrus cum suīs, quid dē hīs facere dēbēret. [2] Cedd, relictīs Scottōrum vestīgiīs, ad suam sēdem rediit, utpote agnitā obseruatiōne catholicī paschae. [3] Facta est autem haec quaestiō annō dominicae incarnātiōnis DCLXIIIIō, quī fuit annus Osviu rēgis XXIIus, epīscopātūs autem Scottōrum, quem gessērunt in prōvinciā Anglōrum, annus XXXus; siquidem Aidan X et VII annīs, Finan decem, Colman tribūs epīscopātum tenuēre.

[4] Reversō autem patriam Colmanō, suscēpit prō illō pontificātum Nordanhymbrōrum famulus Chrīstī Tuda, quī erat apud Scottōs austrīnōs ērudītus, atque ōrdinātus epīscopus, habēns iuxtā mōrem prōvinciae illīus corōnam tōnsūrae ecclēsiasticae, et catholicam temporis paschālis rēgulam observāns; vir quidem bonus ac religiōsus, sed permodicō tempore ecclēsiam regēns. [5] Vēnerat autem dē Scottīā, tenente adhūc pontificātum Colmanō, et dīligenter ea, quae ad fidem ac vēritātem pertinent, et verbō cūnctōs docēbat, et opere. [6] Porrō frātribus, quī in Lindisfarnensī ecclēsiā, Scottīs abeuntibus, remanēre māluērunt, praepositus est abbātis iūre vir reverentissimus ac mānsuētissimus Eata, quī erat abbās in monastēriō, quod dīcitur Mailros; quod aiunt Colmanum abitūrum petīsse et inpetrāsse ā rēge Osviu, eō quod esset idem Eata ūnus dē XII puerīs Aidanī, quōs prīmō epīscopātūs suī tempore dē nātiōne Anglōrum ērudiendōs in Chrīstō accēpit. [7] Multum namque eundem epīscopum Colmanum rēx prō īnsitā illī prūdentiā dīligēbat. [8] Ipse est Eāta, quī nōn multō post eīdem ecclēsiae Lindisfarnensī epīscopus factus est. [9] Abiēns autem domum Colman adsūmsit sēcum partem ossuum reverentissimī patris Aidanī; partem vērō in ecclēsiā, cui praeerat, relīquit, et in sēcrētāriō eius condī praecēpit.

[10] Quantae autem parsimōniae, cuius continentiae fuerit ipse cum prodecessoribus suīs, testābātur etiam locus ille, quem regēbant, ubi abeuntibus eīs, exceptā ecclēsiā, paucissimae domūs repertae sunt, hoc est illae sōlummodo, sine quibus conversātiō cīvīlis esse nullātenus poterat. [11] Nīl pecūniārum absque pecoribus habēbant. [12] Sīquid enim pecūniae ā dīvitibus accipiēbant, mox pauperibus dabant. [13] Nam neque ad susceptiōnem potentium saeculī, vel pecūniās colligī, vel domūs praevidērī necesse fuit, quī numquam ad ecclēsiam nisi ōrātiōnis tantum et audiendī verbī Deī causā veniēbant. [14] Rēx ipse, cum oportūnitās exēgisset, cum V tantum aut VI ministrīs veniēbat, et explētā in ecclēsiā ōrātiōne discēdēbat. [15] Quod sī forte eōs ibi reficī contingeret, simplicī tantum et cotīdiānō frātrum cibō contentī, nīl ultrā quaerēbant. [16] Tōta enim fuit tunc sollicitūdō doctōribus illīs Deō serviendī, nōn saeculō; tōta cūra cordis excolendī, nōn ventris. [17] Unde et in magnā erat venerātiōne tempore illō religiōnis habitus; ita ut, ubicumque clēricus aliquī aut monachus advenīret, gaudenter ab omnibus tamquam Deī famulus exciperētur. [18] Etiam sī in itinere pergēns invenīrētur, adcurrēbant, et flexā cervīce vel manū signārī, vel ōre illīus sē benedīcī gaudēbant; verbīs quoque hōrum exhortātōriīs dīligenter audītum praebēbant. [19] Sed et diēbus dominicīs ad ecclēsiam sīve ad monastēria certātim, nōn reficiendī corporis, sed audiendī sermōnis Deī grātia cōnfluēbant; et sīquis sacerdōtum in vīcum forte dēvenīret, mox congregātī in ūnum vīcānī verbum vītae ab illō expetere cūrābant. [20] Nam neque alia ipsīs sacerdōtibus aut clēricīs vīcōs adeundī, quam praedicandī, baptīzandī, īnfirmōs vīsitandī, et, ut breviter dīcam, animās cūrandī causa fuit; quī in tantum erant ab omnī avāritiae peste castīgātī, ut nēmō territōria ac possessiōnēs ad cōnstruenda monastēria, nisi ā potestātibus saeculī coāctus, acciperet. [21] Quae cōnsuētūdō per omnia aliquantō post haec tempore in ecclēsiīs Nordanhymbrōrum servāta est. [22] Sed dē hīs satīs dictum.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/tr/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-26